Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 372


debitum, dum si quidquid virtutis habuerit in vos mater
natura jam confluit, ex necessitate quadam in alios effunditis
quod habetis. Ut currus igitur currat aequalis quem
perficit in rotarum parelitatem quaternitas, in vobis
quaeso nascatur et alia voluntas utinam quasi grata.
n. 75
Responsiva magistri Petri de Vineis ad Nicolaum de Rocca.
Inter tot excelsa virorum ingenia quos in aula Cesarea
fecunda rhetoricae diutius ubera lactaverunt, extenderis
manum ad aratrum, Nicolae rhetor, nobis occurris.
Incognitus, sera pudoris et verecundiae clavibus obseratus,
vocis articulo prorumpis interdum, et tanquam ex
vase tenero gutta restagnans latere interius plenitudinem
profitetur. Ob quam ne foras eruptuet et ne liquor
in vacuum dispergatur, verecundus vasa receptionis efflagitas
in quae quicquid eductum exterius ingeniosus acceperis,
collectum interius operosus infundas. Agrum
matura iam segete coopertum falcibus nostris exponis,
promptam beatitudinem renovans antiquorum, superveniente
socordia temporum nostrorum obductam. Quae
dum petitionem publicam publicorum bonorum virtuosam
potius quam ambitiosam petentibus reputabat, dum
ex multis competitoribus magis ydoneo bravium concedebat,
virtutes latere diutius et insufficientias abtegi non
sinebat; ad certamen huismodi certatores certa fiducia
producebat, virtus armabat interior ut exterioris gloriae
praeconium flagitarent, quando vel factum sine lite consilium
vel obtentam de lite victoriam centumvirale judicium
decernebat. Pellem igitur veterem nova clamide
consuens ac velut armis antiquis novus athleta prosiliens,

Torna all'inizio