Salimbene de Adam: Cronica

Pag 334


Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus. Ideo
posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar.
Iuxta est qui iustificat me, quis contradicet michi? Stemus
simul; quis est adversarius meus? Accedat ad me. Ecce Dominus
Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me?
Item Apostolus,
ad Ro. VIII: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Ideo dicebat
Iob, XVII: Libera me, Domine, et pone me iuxta te, et cuiusvis
manus pugnet contra me
. Item Sapien. VIII: Tacentem me sustinebunt
et loquentem me respicient et sermocinantem me plura, manus
ori suo imponent
. Benedictus Deus, qui me de hac materia
expedivit!
De IIII intimis amicis fratris Hugonis.
De fratre Guilielmo, qui fecit Summam de vitiis et virtutibus, et de alio Guilielmo,
qui dictus est Britto, qui similiter eiusdem nominis composuit
librum.

Porro frater Hugo solitus erat dicere quod IIII habebat
amicos quos specialiter diligebat. Quorum primus erat frater
Iohannes de Parma, generalis minister; et hoc congruum fuit,
quia ambo erant magni clerici et spirituales viri et maximi Ioachíte.
Cuius etiam amore michi fuit familiaris, et quia videbar
credere scripturis abbatis Ioachim de Ordine Floris. Secundus
eius amicus fuit archiepiscopus Viennensis, qui fuit sanctus homo
et litteratus et honesta persona et Ordinem beati Francisci multum
dilexit. Nam amore fratrum Minorum fecit fieri pontem
lapideum super Rodanum, eo quod fratribus ultra fluvium in
territorio suo ad habitandum dederat locum.
Et cum essem aliquando Vienne, venit frater Guillielmus ex
Ordine Predicatorum, qui fecerat Summam de vitiis et virtutibus,
de Lugduno Viennam causa predicandi et confessiones audiendi.
Et quia in civitate illa fratres Predicatores locum non habebant,

Torna all'inizio