Guido magister (opera dubbia): Incipit ars dictandi (Introducendis in artem dictandi)

Pag 235


earum rerum que geste sunt, que verisimilia sunt et non sunt quasi fabulae.
VII, 1: Quot modis fiat narratio Que fit tribus modis: aut verum sit de presenti negocio aut de preterito, aud de futuro. Omnis in qua narratio aut narrat rem presentem, aut preteritam, aut futuram.
VII, 1a: Illa quidem narratio que narrat rem presentem duas habet tamen terminationes: unam habet in tempore presenti, indicativi modi, et tunc vult habere quidem nominativum casum, taliter: Notum vobis sit, pater inclite, quod per Dei misericordiam sanus et incolumis permaneo et in litterarum scientia proposse laboro.
VII, 1b: Secundam terminationem habet in verbis infinitivis, et tunc vult habere accusativum casum, etiam sine quod, taliter: notum vobis sit, pater inclite, me per Dei misericordiam sanum et incolumem permanere et in litterarum scientia proposse laborare. Illa narratio que narrat rem preteritam tres habet terminationes: unam habet in preterito indicativi modo, et tunc vult habere quod, taliter: Notum vobis fit, pater inclite, quod pelles quas mihi misistis accepi, eas pigneri tamen collocavi.
VII, 1c: Secunda terminationem habet in preterito subiunctivi modi et tunc vult habere quod, taliter: Notum vobis sit, pater inclite, quod pelles quas mihi misistis acceperim, eas tamen pignori collocaverim.
VII, 1d: Terciam terminacionem habet in verbis infinitivis preteriti perfecti et plus quam perfecti temporis, taliter: Notum vobis sit, pater inclite, me pelles quas mihi misistis accepisse, eas tamen pignori collocavisse.
VII, 2: Illa vera narratio que narrat rem futuram tres habet terminationes.
VII, 2a: Unam habet in futuro indicativi modi et tunc vult habere quod, taliter: notum vobis sit, pater egregie, quod quam cicius potero ad vos revertam et mandatis vestris incunctanter obediam.
VII, 2b: Secundam terminationem habet in nominativo casu futuri participi et tunc vult habere quod, taliter: Notum vobis sit, pater inclite, quod quam cicius potero ad vos ero venturus et mandatis vestris obtemperaturus.
VII, 2c: Terciam terminationem habet in accusativum casum eiusdem participii et tunc vult hoc accusativum casum et sine quod, taliter: Notum vobis sit, pater inclite, me quam cicius ad vos venturum et mandatis vestris obtemperaturum.

Torna all'inizio