morantur usque ad vestrum regalem triumphum dispositum. Atto vero audiens, ut
fertur, fugiens intus in ecclesia Salerno, pre timore eiusdem ecclesiae altare tenuit;
ipsi autem Beneventani eum suadentes, ut reor, dissimulantes mitigaverunt et [ad]
vestram excellentiam fictae miserunt, se ipsos fideles in omnibus commendantes.
Et ob nimium suavemque amorem, quod erga vestrum invictissimum gerimus
regnum, nullo modo valemus pretermittere, liquidius de omni rei causas vobis insinuari.
Venientes quippe ad nos de Capua, quae beato Petro apostolorum principi
pro mercede anime vestrae atque sempiterna memoria cum ceteris civitatibus offeruistis,
videlicet Gregorius presbiter seu Saductus, Pergulfus, Audemundus, Haimo, Landemarus,
Warnefridus, Sigulfus, Audualdus et Corbulus, intimaverunt nobis, quia, dum
Atto diaconus ad vestram reversus est excellentiam, statim missi Grecorum duo spatarii
imperatoris cum diucitin, quod Latine dispositor Siciliae dicitur, in Lucaniae
Acropoli descendentes, terreno itinere Salerno aput relictam Arachisi ducis peragrantes
tercio decimo Kalendas Febroarias pervenerunt. Qui ibidem cum ipsis tres
dies consiliantes, Beneventani post tercium diem usque Neapolim eos deduxerunt;
Neapolitani vero cum magno obsequio cum signis et imaginibus eos suscipientes,
Neapolim ingressi sunt pariter; et usque actenus cum ipsis Neapolitanis atque Stephano,
episcopo eiusdem Neapolitanae ecclesiae, pertractantes existunt.
Sed vestra a Deo promota prerectissima regalis excellentia a Deo inspirata
taliter pertractari debeat, ut suam et nostram in omnibus securitatem procuret; et
nulli hominum inanes fabulas attendat, neque muneribus suadere quispiam eam valeat;
sed tantummodo pro exaltatione spiritalis matris suae, sanctae nostrae catholicae et
apostolicae Romanae ecclesiae, suaeque regalis excellentiae et nostrae decertari niteat,
quia, ut arbitramur, ipsi Beneventani istius temporis verni transire mitigant, ut estivo
tempore, Deo illis contrario, vobis in periurii reatus incurrant. Sed vestra regalis
potentia sic illis in triumphis preire satagat, ut et illorum protervia procul dubio inveniente
sub pedibus suis conculcet et sua exaltatione in toto profametur mundo tam
de sua prudentissima regali victoria quamque de sacratissima oblatione, quae partibus
ipsis Beneventanis beato Petro, fautori suo, puro corde ob nimium amorem atque
sempiterna memoria condonavit. Qui, dum ipse claviger regni celorum, beatus Petrus
apostolus, fautor et protector vester, in integro vestram susceperit sacram donationis
oblationem, digne valeamus in eius alma confessione tam pro vobis quamque spiritali
filia nostra, domna regina, vestrisque nobilissimis subolis fundi preces, ut, per multorum
annorum curriculis in hoc mundo regni gubernacula fruentes, in etheriis arcibus
sine fine regnare mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|