[54]
Quod in animis, id est in animalibus, Deum esse aiunt
Ceterum quoniam Deum esse aut invisibilia aut in invisibilibus dixerat,
nunc autem et in ipsis visibilibus Deum esse demonstrat et ait:
Atque et <in> animis eum esse aiunt, ut in animalibus. Ab animo enim dicitur
animal, ideo prius denominationem posuit, id est animus, ut
ex ipsa denominatum inferret, id est animal. Vel quia dignior pars est
animus animalis -constat enim omne animal ex animo et corpore, et
quod melius est quisque is est quisque, omnis quoque pars integralis
naturaliter prior est suo toto- ideo prius posuit principalem partem animalis,
scilicet animus, ut post illam eius totum adnecteret, id est animal.
Et accipitur hic animus animalis, unde animositas, qui est brutorum, non
hominis animus, qui equivalet animo. Bruta enim non habent anima
sed animum. Nec dicuntur animata ab animo, qui substantia subiecta
<est> accidentibus, sed ab animatione que comitatur animi naturam.
Omne enim esse ex forma est.
Aiunt, inquit, theosophi Deum esse in animis, ut in animalibus.
Etenim IIIIor modis, ut reor, Deus est in animalibus: formatione, figuratione,
dominatione, mundatione. Formatione vel factione sicut legitur
in Genesi: «Et fecit Deus bestias terre iuxta species suas», id est de
materia corporea iam facta formavit et adhuc quando vult format,
«et iumenta et omne reptile terre in genere suo». Figuratione vel representatione
Deus est in animalibus, ut in ariete, quem vidit Abraham
inter vepres herentem cornibus. Et quod ibi esset Dominus, subposuit
Scriptura: «Appellavitque nomen loci illius Dominus videt». Aries
enim cornibus inter vepres heret, quia caro Domini et non divinitas
inter vepres iudaice infidelitatis in crucis cornibus pendet. Figura igitur
Deus erat in ariete sicut et in agno et in edo, quem comedunt filii Israel
in Phase, id est in transitu Domini percutientis primogenita Egyptiorum,
|
|