Et dicendum quod solutio huius potest accipi tripliciter. Uno modo
ex parte Dei quia secundum ordinem caritatis super omnia diligendus est
Deus; per peccatum autem offenditur Deus, et ideo propter nullius amorem,
nec comunis nec alterius, homo debet peccare. In hoc igitur non prefertur
amor sui amori totius sed amor Dei. Et preterea oportet quod in
amore totius includatur amor partis, sicut dictum est; et similiter in
peccato totius includitur peccatum partis in quantum huiusmodi sunt.
Sic autem accipiendo, pars magis refugit peccatum comunis quam proprium.
Et sic accipitur solutio ex parte subiecti. Et preterea quod de
natura sua malum est, nullo bono fine potest fieri, secundum Philosophum
et Augustinum; sed peccatum est malum de sui natura; ergo propter
nullius amorem debet commicti. Et sic accipitur solutio ex parte peccati.
11. Undecimo sic. Quilibet magis tenetur velle, ut videtur, quod
suum comune in inferno dampnetur et non ipse quam quod ipse dampnetur
et non comune, immo et totus mundus. Sed malum pene in quantum
huiusmodi est proprie contra subiectum patiens et non contra Deum, qui
est actor omnis pene, secundum Augustinum. Ergo homo non tenetur
preamare comune sibi.
Et dicendum quod pena in dampnato presupponit culpam in eo etiam
simul cum pena remanentem; et ideo est ibi offensa Dei, quem tenemur
preamare toti mundo, et propter amorem ipsius gaudere de pena inflicta
etiam infernali quantocumque comuni a Deo propter offensam ipsius Dei,
iuxta illud Ps . «Letabitur iustus cum viderit vindictam». Si autem quantacumque
pena posset esse sine culpa, ex virtute amoris ordinati homo
deberet potius ipsam velle pati cum immunitate comunis quam quod comune
suum ipsam incurreret cum immunitate sui, in quantum est pars
comunis.
|
|