«Consummatus in brevi explevit tempora multa». In brevi, id
est in brevi precepto dilectionis et iusticie, qua Creatorem plus quam
creaturam dilexit; consummatus Enoch et quilibet perfectus explevit
tempora multa legis, quibus nullus poterat consummari, quia lex neminem
ad perfectionem adduxit. Et quia parum esset consummari et
perfici a bonitate Dei, nisi et in consummationem accideret contineri,
laudatur continens, id est faciens continere iusticiam consummationis, ut
cum Apostolo que retro sunt obliviscens, ad ea vero que sunt priora se
extendens, ad destinatum premium persequatur, ad bravium superne
vocationis. «Quicumque ergo perfecti sumus, ait Apostolus, hoc sentiamus»,
ut continentes simus consummationem, quam Dei bonitas in
nobis facit continere, ut que incepit in nobis opus bonum, ipsa perficiat.
Et quia minus esset in consummationem contineri, nisi et continendi
daretur custodia, ideo Dei bonitas laudatur custos, quia custodit in
nobis dilectionem consummationis. Unde ait David: «Nisi Dominus
custodierit civitatem», et Ysaias laudat eam dicens: «Ad me clamat
de Seyr custos qui de nocte, custos qui de nocte». De Seyr, id est de
piloso corpore nostro propter peccata clamat per fidem et dilectionem
homo peccator, et dicit bonitati Dei nostri: O custos qui de nocte peccatorum,
o custos qui de nocte eripis suppliciorum, quasi te querimus.
Tunc ait custos: Venit dies resurrectionis et nox abiit crucis, vel venit
dies cognitionis Dei et nox abiit ignorantie, vel venit dies virtutum et
nox abiit peccatorum; vel dies perfectionis venit et nox imperfectionis
abscessit. In his omnibus Dei omnipotentis bonitas custos est, sine qua
custode perfectionem et consummationem fur omnem diripiet. Que
nimirum Dei bonitas sicut est custos, ita est etiam pascens in loco pascue
Scripturarum suarum, quem in dilectione consummavit, firmavit, continuit
et custodivit. Omni namque quod fide vivit, sicut iustus Domini,
vitalis alitus sacrum spiramen intercluditur, nisi a Domini bonitate
pascatur. Unde illud sincerissime pascue divum et bene cordatum animal
laudat et ait: «Dominus pascit me et nichil michi deerit; in loco pascue
ibi me collocavit, super aquam refectionis» sancte Scripture «educavit
me». Quomodo vero pascat subiecit: ad se ipsam convertens. Convertendo
de pluribus inmundis ad se unum et mundum, cibum tribuit,
refectionem et ferculum facit, quia malam pluralitatem in se bonitatem
|
|