sui mortem deplorat, et spiritualem anime sue mortem non
deflet.
XXVI
Quod innumere sunt species egritudinum.
(1) Nondum a seculis tot egritudinum genera, tot passionum
species physicalis industria potuit indagare, quot humana
fragilitas potuit tolerare. Tollerabilem dixerim intollerantiam
morborum, aut intollerabilem dixerim tollerantiam?
Melius utrumque coniunxerim, nam intollerabile est
propter passionis acerbitatem, et tolerabile propter patiendi
necessitatem.
(2) De die in diem magis ac magis humana natura corrumpitur,
ita quod multa fuerunt olim experimenta salubria, que
propter defectum ipsius hodie sunt mortifera. Senuit iam
mundus uterque, macrocosmus et microcosmus, et quanto
prolixius utriusque senectus producitur, tanto deterius
utriusque natura turbatur.
XXVII
De subitis infortuniis.
(1) Subito, cum non suspicatur, infortunium accidit, calamitas
irruit, morbus invadit, mors intercipit, quam nullus
evadit. Ergo, «ne glorieris in crastinum: ignoras enim quid
superventura pariat dies». «Nescit homo finem suum, sed
sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur
laqueo, sic capiuntur homines tempore malo cum eis
extemplo supervenerit».
|
|