QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quatuor: 1. Quam scientiam habuit; et quia habuit divinam et
humanam, de divina in primo libro dictum est; propter hoc; 2. Quaeritur de perfectione
humanae scientiae ipsius, qua videt Verbum; 3. De perfectione scientiae
ipsius, qua videt res in proprio genere; 4. De ipsius potentia.
ARTICULUS 1
Utrum in Christo sit aliqua scientia creata
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo non sit aliqua scientia creata. Ubi enim est cognitio
perfecta, non est opus cognitione imperfecta; sicut qui scit aliquid per demonstrationem,
non indiget scire illud per syllogismum dialecticum. Sed omnis cognitio
creata, est imperfecta respectu scientiae divinae. Ergo cum in Christo sit scientia
Dei increata, videtur quod non oportet ponere in ipso aliquam aliam scientiam.
2. Praeterea luminare minus offuscatur per luminare maius. Sed scientia non
solum se habet ut lux, sed ut luminare illuminans. Ergo scientia minor offuscatur
per scientiam maiorem; et ita scientia creata non debet esse in eodem cum
scientia increata Dei.
3. Praeterea, omnis perfectio est nobilior perfectibili. Sed omnis scientia est
perfectio scientis. Cum igitur nihil creatum sit nobilius anima Christi, nulla
creata scientia est in eo.
SED CONTRA, plus convenit natura sensitiva et intellectiva in homine, quam
natura divina et humana in Christo. Sed cognitio intellectiva in homine non
excludit sensitivam, quae est minus perfecta. Ergo nec divina cognitio in
Christo excludit humanam.
Praeterea, non est substantia sine sua operatione, ut dicit Damascenus,
et Philosophus. Sed in Christo est
intellectus creatus, scilicet anima rationalis. Ergo et cognitio creata, quae est
eius operatio.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod si est in eo aliqua cognitio creata, illa non sit habitus,
sed actus tantum. Ad Hebr. 2, dicit Glossa quod natura mentis humanae
in Christo nihil est altius vel excellentius. Sed quaedam creaturae propter
sui perfectionem non indigent aliquo habitu ad cognoscendum, sicut Angeli; ut
dicit Maximus super cael. Hierar. Dionysii. Ergo multo minus anima Christi.
|
|