et seniores qui Ierosolimis erant. De clamore supradictorum qui
in primitiva Ecclesia clamaverunt et conquesti sunt potest dici
illud psalmi: Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos et ex
omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
De depositione fratris Helye per papam Gregorium nonum facta, et de electione
fratris Alberti Pisani in generalem ministrum, et de generali capitulo,
qualiter debet fieri.
Sexto et ultimo, clamavit Ordo fratrum Minorum ad Gregorium
papam nonum, cum a pessimo Helya generali ministro
multipliciter vexaretur. Et exaudivit papa Ordinem beati Francisci,
Helyam pessimum deponendo. De isto clamore potest
dici illud psalmi: Iste pauper (scilicet Ordo fratrum Minorum)
clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus
eius salvavit eum. Item: Clamabo ad Deum altissimum, Deum
qui bene fecit michi. Misit de celo et liberavit me, dedit in opprobrium
conculcantes me. Item: Cognovi quia faciet Dominus iuditium
inopis et vindictam pauperum. Item: Iudicabit pauperes
populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem.
Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat
adiutor. Hoc ad litteram de Salvatore dictum fuit, de quo dicit
Iob XXVI quod prudentia eius percussit superbum. Quod potest
intelligi et de diabolo et de quolibet alio superbo a Deo humiliato.
Ideo dicit Ys. LI: Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti
draconem? Ubi nunc est furor tribulantis? Ideo regratiatur
sibi Psalmista: Fecisti iuditium meum et causam meam, sedes super
thronum, qui iudicas iustitiam. Et factus est Dominus refugium
pauperi, adiutor in oportunitatibus, in tribulatione. Et sperent in
te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti querentes te,
Domine. Item: Non est oblitus clamorem pauperum. Quoniam non
in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in
finem. Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Desiderium
pauperum exaudivit Dominus (scilicet quando fecit Helyam
de ministerio deponi a papa Gregorio nono), preparationem cordis
|
|