Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 28


6. Qualiter multitudini scolarium scribitur a magistris
 
Cultui subiectis, vel graciose comitive scolarium, vel alumpnis primitive
sciencie .B. rethorice professor salutem et animos ad studia
semper pronos, vel salutem et plenum sciencialis dragmatis intellectum,
vel salutem et thesauri sciencialis obtentum, vel incrementa sciencie
cum obtentu salutis.
 
Capitulum IX
 
DE SALUTACIONIBUS INTER CONSANGUINEOS ET AFFINES
ET IN OMNI SPECIE PARENTELE
 
1. Et primo de filio ad parentes
 
Reverendis parentibus ac post Deum semper super omnia .A. et
.B., vel reverendis et honorandis genitoribus, vel metuendo pro debito
patri, vel reverendo patri carissimo .B. .C. eorum, vel eius devotissimus
filius cum filiali subieccione seipsum, vel debitam reverenciam
et salutem, vel salutem cum reverencia filiali, vel humilem reverenciam
et seipsum; vel sic: Benignissimo, vel mitissimo .B. .C. humilis filius
et subiectus dulce paternitatis nomen operibus decorare, vel ergo natum
officium pietatis.
 
2. De parentibus ad filium
 
A et .B. parentes suo nato carissimo cum omnimoda benediccione
salutem, vel dulcissimo filio suo .C. .B. genitor paterne benediccionis
graciam et salutem, vel salutem et graciam suam.
 
3. De matre ad filium, tam ad leta quam ad tristia
 
Maria genitrix suo filio benedicto .C. materne dulcedinis osculum,
vel salutem et perpetuum habitum sospitatis; vel sic: Unice sue spei
salutis et gracie suo nato .C. mater mestissima desolata salutem quam
mater deferre viduitatis filio consuevit; vel sic: Unico sibi lumini intra
viduitatis tenebras derelicto .C. .M. Iacrimosa et flebilis inter tinnulares
genitoris angustias heu lamentabile et ve tristissimum proclamare.
 
4. De filio ad matrem
 
Reverende pro debito genitrici domine .M. .G. salutem cum filiali
amplexu, vel sic: Dulcissime matri quin pocius tristissime domine .M.
.C. inter desolacionem filios sub undantis angustie turbines et pressuras
aliquando sustentacionis baculo reparari; vel sic: In anxietate modestiam

Torna all'inizio