Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 148


aliquibus militibus in castro de Sancto Gervasio, quod est
prope Trezum, ut sic undique viis quasi obclusis non auderent
Mediolanenses mercatum ducere a Brixia vel Placentia nec
Brixienses neque Placentini, amicissimi Mediolanensium et
hostes imperii, quicquam victualium auderent ipsis Mediolanensibus
afferre.
Proximo vero mense Decembris, dum imperator foret
Cremone, venire serenissima imperatrix Papia Laude. Et
infra proximos tres dies venerunt ultra quingentos milites
Mediolani, ut Laudenses invaderent. Et maxima parte ipsorum
latitante in nemore, qui dicitur Sancti Iohannis, quasi centum
de ipsis usque ad lavanderium de Pulignano, quod non est
multum longe a civitate Laude, currentes magnam predam
levaverunt. Laudenses autem et dux de Rotemburgo cum
suis militibus et milites, qui cum felicissima augusta venerant,
aliique milites Teutonici, qui fuerant tunc Laude, velociter
egredientes eos persecuti sunt, ita quod fere totam predam
recuperavere, aliquibus de Mediolanensibus captis; eosque
fugavere, usque dum videre Mediolanenses, qui latitaverant,
in auxilium suorum occurrere. Deinde vero Mediolanenses

1



5




10




15




20
Torna all'inizio