3. Si dicas, quod tenebatur ei gratis mutuare; unde in hoc peccat quod vendit
alicui quod ei debebat: contra. Secundum hoc ergo non peccabit lucrum de
mutuo quaerens, nisi quando mutuare tenetur. Sed non semper tenetur mutuare.
Ergo aliquando licet ei usuras accipere.
4. Praeterea, non minus possum accipere ab eo cui beneficus extiti, quam ab eo
cui nullum beneficium contuli. Sed si aliquis cui non mutuassem, aliquid mihi
daret de suo, etiam si sperassem accipere, licite detinere possem. Ergo et ab eo
cui beneficus extiti, mutuum concedendo, licet mihi aliquid expectare, recipere,
et detinere.
5. Praeterea, plus efficitur mihi debitor ille in quem transtuli dominium rei
meae, quam ille cui solum usum rei meae concessi. Sed in rebus in quibus non
transfertur dominium, si concedantur ad aliquem usum, licet inde aliquid accipere,
sicut patet in locationibus domorum, equorum, et huiusmodi. Ergo multo
amplius licet mihi accipere ab eo in quem per mutuum pecuniae meae dominium
transtuli.
6. Praeterea, quicumque communicat alicui in peccato mortali, peccat mortaliter.
Sed ille qui dat usuras accipiens mutuum, communicat ei qui accipit usuras
dans mutuum. Si ergo accipiens usuras semper peccat, videtur quod et dans;
quod falsum est.
SED CONTRA, Luc. 6: «Date mutuum, nihil inde sperantes». Sed contra hoc
veniunt feneratores.
Ergo peccant.
Praeterea, ea quae veniunt in eamdem divisionem, sunt unius rationis. Sed dare
pecuniam ad usuram connumeratur aliis quae sunt peccata mortalia, ut patet in
Psalm. 14: «Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?». Ergo est peccatum
mortale.
Praeterea, ubicumque est turpe lucrum, est peccatum. Sed Philosophus ponit in
4 Ethic. feneratores inter turpes lucratores. Ergo etc.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ab omnibus dicitur communiter quod dare ad usuram
peccatum mortale est. Sed diversi diversas rationes assignant.
Quidam enim dicunt, quod ideo pecuniam pro certo lucro concedere non licet,
sicut donum vel equum, vel alia huiusmodi, quia pecunia non deterioratur ex
usu, sed aliis rebus aliquid deperit ex usu. Sed ista ratio non est generalis: quia
in aliquibus rebus, pro quarum concessione aliquid accipi potest licite, nihil ex
usu deperit, sicut in concessione domus ad usum ad unum diem; et praeterea
pretium quod accipitur, non commensuratur damno quod accidit ex usu rei; non
enim tantum deperit in mutuo quantum datur.
|
|