Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 76


Durior es saxis, nisi nostris comminus adsis
auspiciis laetis, Calliopea, metris.
Ut faveas opto, comitata sororibus octo,
me sine parte doli laudibus adde fori.
Computo scire parum vel vivere more ferarum,
qui recitare tacent quae recitata placent;
haec igitur Phoebi placeat cum fabula plebi,
famam praeclaram fer, mea Musa, palam.
Ante Iovis vultum fecit nolendo tumultum
cum Borea Phoebus, mitis hic, ille ferus.
Iste parum fatur, plus quam queat ille minatur;
hic loquitur plane, plus latrat ille cane.
Hic planis verbis respondet et ille protervis;
cernitur hic suavis, hunc premit ira gravis.
Hic vultu maesto respondet et ille modesto,
iste loquens ludit, Ventus ad ista furit.
Saepius hic perdit, qui plus sermone superbit,
huius et in fine nil valuere minae.
Si Boreas scisset, non hoc certamen inisset,
et quia non tacuit, nil sua vis valuit.
Poscitur exemplo quod uterque probetur agendo,
litis causa novae fit modo teste Iove.
Iuppiter agnoscit, quis eorum plurima poscit;
cuncta licet videat, conplacet ut sileat.
Dum sic contendunt, dum verbis verba rependunt,
quem palla privent pergere forte vident.
Protinus ista nimis placuit sententia divis,
ut, si quis demat pallia, victor eat.

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio