Rainaldus Capuanus cancellarius: Constitutio archiepiscopi Capuani

Pag 162


Constitutio archiepiscopi Capuani, per Raynaldum cancellarium
Capuanum.
Inter alias sollicitudines, quas officii debitum pastoralis exposcit, ea
debet esse precipua in prelatis, ut eorum regimini commissas ecclesias suis
temporibus ab omnibus impugnantium incursibus cura et sollicitudine
vigili protegant et defendant, ita quod ipse, in se ipsis ecclesie iuribus,
rebus et quibuscumque suis possessionibus aliis detrimenta, dampna et
dispendia aliqua nullatenus patiantur, ut ex proventibus et possessionum
obventionibus earundem, ipsis salubriter et sine lesione aliqua conservatis,
Dei et earundem ecclesiarum ministri, sacris ipsarum insistentes obsequiis,
digne ali valeant et comode substentari. Merito ergo ecclesiarum
antistites studere debent sollicite, ut ad eorum spectat officium, per oportuna
remedia ipsarum indempnitatibus salubriter providere et animarum
illorum presertim obviare periculis, qui, proprie salutis immemores, ecclesiis,
quibus ad devotionem et reverentiam tenebantur, hactenus tenere
detraxerunt, ut de via erroris in qua persistunt ad ipsius sancte matris
ecclesie gremium reducantur, et aliis, exemplo eorum, auferatur materia,
in diminutionem et derogationem ecclesiasticorum iurium, aliquid imposterum
attemptandi. Nos igitur S., miseratione divina Capuanus archiepiscopus,
ex summa Altissimi providentia vestre sollicitudini commissam
ecclesiam Capuanam ac omnes alias per civitatem et diocesim Capuanam,
nostre iurisdictioni subiectas, intendentes in earum iuribus et facultatibus,
quantum cum Deo possumus ampliare et vitare illicita dispendia earundem,
ipsius ecclesie Capuane capituli consensu, deliberatione et consilio
prehabitis, diligenter sanctionis nostre decreto perpetuo duximus statuendum,
quod si quis, Dei timore postposito, ipsam Capuanam ecclesiam, aut

Torna all'inizio