qua de causa sic tremeret, cum in bello contra hostes robustus
et validus esset pugnator, respondebat quod de corpore sibi cure
non erat, sed timebat ne anima sua bene ordinata esset cum Deo.
Hoc est quod dicit Sapiens in Prover. 28: Beatus homo qui semper
est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet in malum. Unde
Ecclesiasticus XVIII: Homo sapiens in omnibus metuit. Ieronimus
quoque dicit: «Prudenter timetur quicquid potest accidere».
Sed peccatores timent ubi non est timor; ubi vero timendum est,
scilicet ne offendatur Deus, non timent, sicut timebat Iob, quo
de se ipso dicit, Iob 31: Semper enim quasi tumentes super me
fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui. Talis fuit
rex Iohannes. Ideo evenit ei quod dicit Ecclesiasticus 33: Timenti
Deum non occurrent mala, sed in temptatione Deus illum conservabit
et liberabit a malis. Revera sic fuit. Factus est enim frater
Minor, et toto tempore vite sue perseverasset in Ordine, si Deus
prolongasset ei vitam. Recepit enim eum et induit minister Grecie,
scilicet frater Benedictus de Aretio, qui fuit sanctus homo.
Iste rex Iohannes fuit avus maternus regis Conradi, filii imperatoris
Friderici. Alteram vero filiam regis Iohannis habuit uxorem
Balduinus imperator Constantinopolitanus; quo mortuo, rex
Iohannes baiulus illius remansit imperii pro parvulo suo nepote.
Hic rex Iohannes quando ingrediebatur bellum et calefiebat
pugnando, nullus audebat ante faciem suam stare, sed divertebant
ab eo videntes quod validus et fortis esset pugnator. Cui
congruit quod de Iuda Machabeo legimus scriptum, I Macha. III:
Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens
in venatione sua.
Receptis igitur litteris fratris Helye generalis ministri, ivi
et habitavi in Tuscia VIII annis, duobus in civitate Lucensi et
duobus in Senensi et IIII in Pisana. Porro, illo primo anno quo
cepi habitare in civitate Lucana, absolutus fuit frater Helyas a
generali ministerio, et factus frater Albertus Pisanus; et sol
obscuratus est, ut vidi oculis meis MCCXXXIX in sexta feria,
in hora none, mense Iunii, tertio die intrante.
Cum autem in civitate Pisana habitarem, eram iuvenculus,
et duxit me quadam vice pro pane quidam frater laycus et spurius
|
|