presbitero, ut ad faciendum iudicium multa ligna congregaret in prato, quod clauditur in
muro iuxta sancti Ambrosii monasterium. Et presbiter ipse, plenus magno spiritu, anonam
et vinum, que ad edendum habebat, pauperibus erogavit, suamque lupicervinam pellem pro
lignis pignoravit; cetera vero, que possidebat in libris et alliis rebus, statuit ut conservarentur
Landulpho, nepoti suo et alumpno atque ecclesie acolito, qui tunc temporis discebat
Aureliani ab egregio magistro Alfredo et nobili Jacobo. Statuit etiam, si contigerit illum
mori in illo iudicio, si quid corporis eius residuum fuerit, portaretur ad ecclesiam sancte
Trinitatis, quam ipse, sicut superius in privilegio legitur, in alodio suo fundavit et beato
Petro tradidit. Hiis ita statutis et ordinatis, idem.. Ambrosii ecclesiam ivit. Et cum ipse
facturus judicium.., manus Grosulani prevaluit et ipsa ligna in prato disposita dispersit,
ipsumque presbiterum ab illa dispositione separavit ignominiose.
15. Deinde in domo sua et sancti Pauli ecclesia presbiter iste siluit et quievit, donec
pueri et puelle, mares et femine in proximo tempore clamaverunt: "Foras, foras, Grosulane"!
Hunc clamorem Grosulanus cupiens compescere, habuit conscilium cum satelitibus
suis, quibus dixit: "Ite et vos; et publice eligite viros de populo, qui dicant illi Liprando,
aut ad satisfactionem meam veniat, aut de terra ista exeat, aut judicium, quod se facturum
promisit, faciat". Consciliarii itaque, de latere eius venientes ad concionem populi, in
vespertina hora dominice diei de ramis palmarum seu olivarum publicaverunt, que audierant
a domino suo archiepiscopo Grosulano. Quapropter non solum viri, in concione electi,
venerunt ad presbiterum hanc legationem dicere, sed innumera hominum multitudo venit
hanc legationem confirmare. Ad quorum clamorem clamantem: "Veniat presbiter ipse Liprandus!"
ipse humilis exivit. Et ut legationem audivit et intellexit, manus ad celos levavit,
et Deo gratias egit, et interrogando legatos inquit: "Vult et mandat iste, quod michi
dicitis?". Qui omnes respondentes dixerunt: "Utique vult et mandat". Et presbiter ad
eos: "Teram non exeo. Sed in istis duobus diebus ieiunium ago et in quarta feria faciam
iudicium, prestante Deo. Sed unde ligna emam, non habeo". Tunc Grosulani et rei
publicae ministri quercina ligna, ad flamam et ad calorem aptissima, triginta solidis denariorum
emerunt, que in campo ante atrium ecclesie sancti Ambrosii in duabus congeribus,
respicientibus se, composuerunt; longitudo quarum decem cubitorum fuit, et altitudo et latitudo
maior statura hominis cubitorum quatuor; via vero inter ipsas congeries unius cubitis
et semis.
16. His itaque dispositis et quibusdam lignis in via interpositis, in quarta feria presbiter,
indutus cilicio, camisio atque casula more sacerdotis, ab ecclesia sancti Pauli usque
ad ecclesiam sanctorum martyrum Protasii et Gervasii et beatissimi Ambrosii nudis pedibus
crucem portavit. Super quorum sanctorum altare, ceteris sacerdotibus deficientibus, ipse
sibi missam cantavit. Et missa cantata, Grosulanus quoque, gerendo crucem, eandem ecclesiam
intravit, et pulpitum cum Arialdo de Meregnano et Berardo, iudice Astensi, ascendit.
Et facto scilentio in populo, et presbitero stante nudis pedibus super lapidem marmoreum, qui
in introitu chori continet Herculis simulacrum, idem Grosulanus ait ad populum: "Atendite,
quia in tribus verbis hunc hominem vincam et ejus confusionem ostendam". Et ad
presbiterum inquit: "Proposisti, quod ego sum simoniachus per manus a manu. Modo dic:
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|