Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 756


Ad tertium dicendum, quod non negatur omnia cognoscere huiusmodi cognitionis
genere anima Christi, quia species se invicem in intellectu impediant; sed
quia quaedam cognoscibilia excedunt omnem speciem creatam, sicut essentia
divina; quorumdam vero similitudines et cognitiones non sunt de perfectione
intellectus humani.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad cognitionem intellectivam tria
requiruntur; scilicet potentia intellectus, lumen quo intelligit, et similitudo rei
per quam cognitio rei determinatur; et secundum haec tria potest aliqua cognitio
esse altera potior tripliciter. Primo quantum ad efficaciam cognoscendi, sive
certitudinem cognitionis, sive limpiditatem, quod idem est, quae ex ipso lumine
consequitur; et sic cum Christus abundanter lumen gratiae habuerit magis
quam Angeli, habuit limpidiorem cognitionem quam Angeli.
Secundo potest esse aliqua cognitio potior alia quantum ad similitudinem
cognitorum, quae attenditur secundum species; et secundum hoc etiam Christus
perfectiorem cognitionem habuit quam Angeli: quia plurium species sibi infusae
fuerunt quam Angelis concreatae et infusae; unde etiam de his quae ad illuminationes
hierarchicas pertinent, Christus Angelos illuminavit, ut dicit
Dionysius.
Tertio potest esse aliqua cognitio altera nobilior quantum ad genus cognitionis,
quod consequitur naturam potentiae intellectivae; et quia Christus cognovit
intellectu possibili, cuius est obiectum phantasma, ideo cognovit ea cum continuo
et tempore, utens phantasmatibus quasi obiectis intellectus, non quidem
sicut ab eis speciem accipiens, sed sicut species circa ea ponens, sicut contingit
in eo qui habet habitum, et actu aliqua considerat. Hoc autem genere cognitionis
Angeli non cognoscunt; sed aliquo altiori secundum ordinem naturae, scilicet
sine continuo et tempore.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ista cognitio non fuit solum in Christo secundum
proportionem virtutis quae debetur humanae naturae; sed secundum quod
humana natura perfecta est per gratiam, quae fuit potior in Christo quam in
Angelis; unde et perfectiorem scientiam habuit simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc quod intellectus possibilis est propinquius
materiae, non habet defectum in cognoscendo, nisi quantum ad genus cognitionis;
quia enim talis est natura eius ut corpori uniatur ut forma, ideo tali genere
cognitionis cognoscit, utendo scilicet corporis instrumentis. Sed multitudo
cognitorum non est ex natura intellectus possibilis, sed ex speciebus intelligibilibus;
limpiditas vero ex lumine intellectus agentis, vel ex aliquo superiori lumine.
Ad tertium dicendum, quod obumbratio illa intelligitur quantum ad hoc quod
intelligit cum continuo et tempore.

Torna all'inizio