sunt sepulturae sanctorum pontificum. In quibus nimirum 
sepulturis, sicut in  Libro Pontificum  et in eorum quoque 
sepulchris scriptum inveni, vel a maioribus nostris saepe accepimus, 
requiescunt isti venerabiles subscripti pontifices, videlicet: 
UBI REQUIESCIT BEATUS LINUS PAPA ET CETERI QUI SECUNTUR. 
19. Linus papa et martyr, qui ex praecepto beati Petri constituit, 
ut mulier in ecclesiam velato capite introiret; sepultus iuxta corpus 
beati Petri in Vaticano. Nam multa corpora sanctorum episcoporum 
et sanctorum virorum ob reverentiam beati Petri ibidem 
sepulta sunt. 
Cletus papa et martyr, qui tertius post apostolum Petrum, cum 
rexisset Ecclesiam annis .XII., persecutione Domitiani martyrio 
coronatus est, et sepultus in Vaticano. 
Anacletus papa, qui fuit ordinatus presbyter a beato Petro apostolo, 
et sepultus in Vaticano. 
Evaristus papa, qui constituit .VII. diaconos, qui custodirent 
Romanum pontificem. 
Xistus papa et martyr natione Romanus. Hic fuit sepultus 
iuxta Ferratam prope corpus beati Petri, ubi adhuc est arcus de 
mosibo, quem fecit fieri Pasc[h]alis papa I. 
Thelesphorus papa et martyr, qui constituit septem [h]ebdomadas 
ante Pascha ieiunium celebrari, et in nocte Natalis Domini missas 
celebrari, et  Gloria in excelsis Deo  ante sacrificium dici. 
Iginus papa et martyr, qui conposuit clerum et distribuit 
gradus.
  |  
  |