SED CONTRA, pluribus peccatis debentur diversae poenae. Sed non iniungitur
alia poena in satisfactione pro voluntate interiori et actu exteriori, sed una tantum.
Est ergo unum peccatum.
Praeterea, ubi unum propter alterum, ibi tantum unum, ut Philosophus dicit.
Sed actus exterior non est peccatum nisi propter voluntatem. Ergo
voluntas et actus exterior non sunt duo peccata, sed unum.
Solutio
Dicendum, quod cum unum et ens convertantur, oportet ut secundum idem a
quo res habet esse, iudicium de eius unitate et multiplicatione accipiatur, sicut
patet in naturalibus, ubi res quae habet esse per formam, habet etiam unitatem
per formam; unde oportet quod diversarum rerum sint diversae formae: et
quamvis fortassis principium multiplicationis formae sit materiae divisio, ut in
his quae numero tantum differunt, nihilominus tamen non posset esse pluralitas
hominum, nisi essent plures formae humanae, et sic de aliis. Sicut autem superius
ostensum est, actus non ponitur in genere moris nisi propter voluntatem,
scilicet secundum quod est a voluntate elicitus vel imperatus; et ideo secundum
unitatem voluntatis est sumendum iudicium de unitate eius quod in genere
moris dicitur; unde contingit aliquid quod est unum in genere naturae consideratum,
ut unum motum continuum, esse plures secundum quod ad genus moris
retorquetur, si voluntas in actu varietur; ut quando bona intentione quis incipit,
et mala terminat, ut supra ostensum est dist. 40, qu. 1, art. 4: et e contrario
contingit esse actus plures, secundum quod ad genus naturae referuntur, qui
tamen sunt unum secundum quod in genere moris considerantur, ut patet in eo
qui furatur: quia omnes actus eius, qui ad finem furti ordinantur, peccatum
sunt, cum mala intentione fiant, qui possunt valde multi esse; et tamen omnes
computantur ut unum peccatum, quia non habent rationem peccati nisi secundum
quod per unam voluntatem in unum perversum finem ordinantur.
Sic ergo distinguere oportet in proposito: quia cum quaeritur utrum voluntas et
actus exterior sint diversa peccata, aut intelligitur de voluntate coniuncta actui
exteriori, aut de voluntate praecedente. Si de coniuncta, sic oportet quod peccatum
unum sit voluntas interior et actus exterior, quia voluntatis non multiplicatur
actus. Si autem de voluntate separata, sic est aliud peccatum, quia actus
voluntatis multiplicatur. Quando enim actum explet exteriorem, etiam actum
voluntatis iterat; et ideo oportet quod sint duo peccata non propter diversitatem
actus interioris et exterioris, sed propter diversitatem duorum actuum interiorum
voluntatis.
|
|