Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 616


quia vero humana natura praedicatur in concreto tantum; ideo humanae naturae
proprietates in concreto tantum praedicantur. Nec differt utrum fiat praedicatio
de supposito secundum nomen quod significat divinam naturam, ut
Verbum; vel humanam, ut Iesus, vel utrumque, sicut Christus; quia per omnia
supponitur idem suppositum: sed tamen hoc suppositum non constituitur per
naturam humanam, sed humana natura advenit ei iam ab aeterno praeexistenti
in alia natura.
Unde duo singulariter inveniuntur in compositione humanae naturae ad istud
suppositum, scilicet quod unitur ei, et quod se habet ad ipsum per modum partis,
secundum quod istud suppositum in duabus naturis subsistit; et ideo a praedicta
generalitate excluduntur ea quae unionem important, et iterum ea quae
nata sunt de se et personae et naturae convenire, quae non possunt praedicari
de supposito nisi cum additione, sicut ea quae sunt partis de toto.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod proprietates creatae dicuntur de Filio Dei,
non quasi ipsa persona aeterna his informetur, sed quia natura assumpta informatur
eis; sicut proprietates quibus informantur partes, praedicantur de toto.
Ad secundum dicendum, quod illa ratio concludit, quod proprietates humanae
naturae non praedicantur in abstracto de Christo; quod et verum est.
Ad tertium dicendum, quod assumi est de illis quae unionem important; et ideo
non oportet quod dicatur de Filio Dei.
Ad quartum dicendum, quod praedestinatio Christi est respectu unionis; unde
«praedestinatus» includit unionem sicut terminum praedestinationis; et ideo
sicut homo unitus dicitur, ita et praedestinatus uniri; non autem Filius Dei. Et
praeterea «praedestinatus» includit factionem, ut patet ex praedictis; unde
sicut esse factum non dicitur de Filio Dei absolute, ita nec esse praedestinatum.
Ad quintum dicendum, quod sicut humana natura est creatura, et tamen cum
praedicetur de Christo in concreto, non sequitur quod Christus sit creatura; ita
etiam non sequitur propter hoc quod proprietates naturae humanae in concreto
de Christo praedicentur, quod Christus sit creatura.
Ad sextum dicendum, quod ad veritatem propositionis sufficit quod praedicatum
conveniat subiectis quocumque modo; sed ad hoc quod propositio sit per
se, oportet quod conveniat sibi ratione formae importatae per subiectum; unde
haec est vera: «Deus est passus»; non tamen est per se: et quia reduplicatio
exigit locutionem per se veram; ideo non est similis ratio de reduplicationibus
et propositionibus quae sunt sine reduplicatione.
Ad septimum dicendum, quod aliqua consequuntur humanam naturam, non
secundum quod praedicatur de Filio Dei; et illa non oportet quod de Christo
praedicentur.
Et ex dictis patet solutio ad consequentia.

Torna all'inizio