et ita omnia dona communicant in mensura operationis; differunt autem in
materia circa quam operantur. Illa enim quae in vita activa perficiunt, habent
materiam communem cum moralibus virtutibus; illa vero quae perficiunt in vita
contemplativa, habent materiam communem cum theologicis et intellectualibus
virtutibus, eo quod praecipuum obiectum contemplationis Deus est, qui est
obiectum theologicarum virtutum.
Dona igitur illa quae perficiunt in vita activa, non manent quantum ad actus
quos habent circa propriam materiam, sicut nec virtutes cardinales: quia nec
timor a noxiis retrahit, nec fortitudo difficilia sustinere facit: sed remanebunt
quantum ad actus quos habent circa Deum, qui est mensura operationis in illis,
sicut timor hominem per reverentiam Deo subiiciet. Dona autem illa quae perficiunt
in vita contemplativa, remanebunt quantum ad actus quos habent circa
propriam materiam, et quantum ad actus quos habent circa propriam mensuram;
sed perficientur quantum ad modum: quia quantumcumque dona ad altiorem
modum elevent quam sit communis homini modus, nunquam tamen in via
ad modum patriae pertingere possunt.
AD OBIECTA
Et per hoc patet responsio ad prima quinque, quae procedunt de donis perficientibus
in vita activa secundum actus quos habent circa propriam materiam.
Ad sextum dicendum, quod dona illa quae communicant cum virtutibus in
obiecto quod in patria remanebit, non remanebunt in patria a virtutibus illis
distincta, a quibus non distinguuntur nisi ex imperfectione et perfectione in
modo operationis; quod patet de intellectu et fide: quia visio, quae fidei succedit,
ad intellectus donum perfectum pertinet, ut patet in Glossa, Matth. 5. Et
similiter est de sapientia, per quam filii Dei vocabimur in comparatione ad
spem, quae ad hanc celsitudinem aspirat. Sed dona illa quae communicant cum
virtutibus moralibus in materia quae in patria non remanebit, non remanebunt
quo ad actus quos habent circa materiam illam in qua cum virtutibus communicabant,
sed quantum ad actus quos habent circa mensuram, in qua non communicant
cum virtutibus. Et ideo actus illorum donorum remanebunt distincti ab
actibus virtutum qui erunt in patria; et erunt actus horum donorum medii inter
actus virtutum theologicarum et actus moralium virtutum, sicut qui in patria
remanebunt: quia actus virtutum theologicarum erunt circa Deum secundum se,
sicut caritatis in diligendo ipsum; actus vero doni erunt circa Deum, inquantum
est regula dirigens ad operandum in omnibus aliis; sicut timor reverentiam ad
Deum habebit, ex qua in hac vita omnia mundi prospera contempsit. Actus vero
virtutis cardinalis erit circa finem proprium, quem quis consecutus est ex meritoriis
actibus virtutum; sicut actus temperantiae nullo defectu noxio delectari,
ut in praecedenti distinctione dictum est.
|
|