Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 51


contra ab hiis qui intus erant, opitulante etiam loci ipsius ardua
positione, summis nisibus defensabatur.
58
Verum laborana expeditio in loco adhuc prefato commorans
expectabat si quomodocumque vel undecumque fluviali transitu
an ne posset Regi obviare, eumque ab obsidione oppidi prelio
provocatum removere. Quam ob rem comes Ranulphus non
pauco constipatus numero galearum ad prememoratum Scafatum
pergit, exploraturus si illuc sibi ceterisque omnibus libera transeundi
preberetur facultas. Sed quia Regis iam meatus omnes
custodiis premuniti erant, nec posset ipsis ulla transvadio fieri,
mox ad suos reversus commilitones, cum eisdem multa cordis angebatur
mestitia, quod sine repugnationis effectu sic cogerentur
manere.
59
Interea Rex Rogerius perpendens pernimiam aggrediendi
oppidum difficultatem, ingenii armatur solertia quatenus
quod vi certaminis potiri non poterat moliminis adipisceretur
peritia. Ligneam ergo parari machinam iubens, loco quo abtius
minusque vicinius prospiciebatur approximari statuit. Cumque
iam prope esset, ut per eam lapidibus iactis oppidi menia feriri
inciperent, mox oppidicolis animo dissolutis timor incutitur
regiaque pax desideratur; quocirca quidam ex primoribus eorum
uno uniti consilio ad Regem egressi sunt, postulantes ut sibi
ceterisque indigenis simulque castrensibus impunitatem, oppidique
integritatem conservandam promitteret, sicque deinde
absque dolo ipsi cum eodem oppido ei subicerentur.
60
Facta itaque regia super hoc pollicitatione, redeunt intus
adnotatumque tribunum militum nomine Rogerium de Surrento,
cum aliis castrensibus deditione oppidi

Torna all'inizio