Salimbene de Adam: Cronica

Pag 559


egressum a papa, cum aliquo clerico tam diu loquebatur, quamdiu
cognoscebat cardinales omnes egressos, ut ipse ab his qui
erant in sala palatii a conspectu pape ultimo crederetur egressus,
quasi volens ostendere quod papa retinuisset eum ad familiare
colloquium secum habendum et ad grandia negotia secum familiariter
pertractanda, sicque reputarent eum maiorem cardinalem
de curia, et qui apud papam plurima posset et magna, ac per
consequens ex hoc ei darent donaria, tamquam homini qui eos in
suis negotiis apud papam totaliter posset iuvare.
De sagacitate cuiusdam qui in curia regis servivit, ut posset lucrari.
Quasi similem sagacitatem habuit quidam alius, qui ad curiam
cuiusdam magni regis accessit et tali pacto ordinavit in
curia regis per plures annos servire, quod rex concederet ei quod
qualibet die posset ad regem accedere ea hora qua sedebat in
throno sive solio regni sui, et totum palatium hominibus plenum
erat, et sic in aure regis unum verbum solumodo dicere posset.
Quod rex sibi concessit libenter. Verbum autem erat huiusmodi:
«Ad curiam vestram sapiens veni et stultus revertar». Cum autem
viderent omnes qui erant in palatio quod iste tam audacter
et quasi currendo qualibet die ad regem accederet, et quod rex,
quando videbat istum intrare palatium, semper ridebat, et quod
cum tanta alacritate vultus ad ipsum audiendum sibi aurem prebebat,
suspicati sunt quod penes regem gratiam magnam haberet
et mirabilia posset, et sic donabant ei multa donaria, sperantes
quod eos in suis negotiis apud regem optime posset iuvare. Iste
vero omnia donaria que sibi dabantur reponebat seorsum, ut in
suo recessu haberet ea parata. Videns vero iste quod multos
habebat thesauros, disposuit omnino recedere, et accedens ad
regem mutavit usitatum et solitum verbum dicendo alio modo:
«Ad curiam vestram stultus veni et sapiens ego revertar. Stetis
cum Deo, quia omnino recedere volo». Quod audiens rex amplexatus
est eum et astantibus dixit: «Iste iuvenis de remotis partibus
venit ad nos et sedule in curia mea diebus multis servivit,

Torna all'inizio