Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 216


quae est quasi propter qui demonstrans: et hoc etiam facilius patet in scientiis
speculativis: quia Metaphysica, quae est ordinativa aliarum, considerat rationem
entis absolute; aliae vero secundum determinationem aliquam. Hoc autem
sic est in Angelis, et secundum omnes philosophos, et secundum nos: quia superiores
per suam scientiam ordinant actus et officia inferiorum, illuminantes eos,
et perficientes, et purgantes. Unde oportet quod scientia superiorum sit universalior,
et species universaliores: quod quomodo contingat, potest videri ex verbis
Commentatoris in 11 Metaph.. Ipse enim dicit, quod secundum
ordinem differentiae inter intelligens et intellectum, est etiam ordo multiplicationis
intellectorum: quia in intellectu superiori, qui habet minus de possibilitate,
minor est compositio intelligentis et intellecti: et inde est etiam, quod sunt in
eo pauciores formae intelligibiles: quia quanto minus habet de potentia lumen
intellectuale, minus dividitur et multiplicatur in eo; et ideo oportet quod istae
formae sint universaliores formis magis multiplicatis. Secundum hoc ergo
scientia Dei est universalissima: quia una similitudine, quae est sua essentia,
omnia cognoscit, ac si aliquis per rationem communem entis omnia cognoscere
possit; et quanto per pauciores formas intelligit, tanto scientia eius est universalior,
et similior divinae scientiae: ut si aliquis cognoscat omnia per intentionem
decem generum, et aliquis non nisi acciperet species primas generum, et
sic descendendo usque ad specialissima; secundum multiplicationem specierum
inveniretur particulatio earum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod est triplex universale. Quoddam quod est in
re, scilicet natura ipsa, quae est in particularibus, quamvis in eis non sit secundum
rationem universalitatis in actu. Est etiam quoddam universale quod est a
re acceptum per abstractionem, et hoc posterius est re; et hoc modo formae
Angelorum non sunt universales. Est etiam quoddam universale ad rem, quod
est prius re ipsa, sicut forma domus in mente aedificatoris; et per hunc modum
sunt universales formae rerum in mente angelica existentes, non ita quod sint
operativae, sed quia sunt operativis similes, sicut aliquis speculative scientiam
operativam habet.
Ad secundum dicendum, quod sunt universaliores et quantum ad cognitionem et
quantum ad operationem. Quantum ad cognitionem, tum ex parte ipsarum specierum,
quia ad plura se extendunt; tum ex parte rerum cognitarum, quia superiores
perfectius et clarius cognoscunt idem cognitum quam inferiores, unde
illuminant eos; sicut etiam eamdem conclusionem aliter demonstrator, aliter
dialecticus cognoscit. Nec etiam est remotum a veritate quin plura subiaceant

Torna all'inizio