Anno dominice incarnationis MLXXXXVIIIJ indictione VIJ. kal. Decembris fuit eclipsis
lune sero. Eodem anno IV kal. Augusti Urbanus papa Rome defunctus est. Cui Rainerius
presbyter cardinalis natione Tuscus succedens, sublimatus est honore pontificali et Paschalis
est papa nuncupatus, seditque annis XVIIIJ mensibus sex.
Anno dominice incarnationis MC° indictione VIIJ dux Roggerius Canusiam obsedit,
cepitque illam ciuitatem retibus circum circa extensis. Eodem anno dux Gothifredus in
Hierusalem mortuus est et Balduinus frater eius rex est constituitus. Hoc anno in mense
iulio Boamundus exiens ab Antiochia cum CCC equitibus, cum Turcis bellum commisit
ceciditque et comprehensus est et uinctus catenis. Equites uero eius omnes illic mortui sunt
Fertur autem fuisse paganos CXXIII milia.
Anno dominice incarnationis MCJ indictione IX mense Iunii, Roggerius Sicilie comes defunctus
est anno uite sue quinquagesimo primo comitatus autem eius anno XXXXI° <anno ab
incarnatione domini MC° primo indictione VIIIJ>. Hic autem fuit miles egregius, moribus
insignis atque famosus, iustitie tenax, suis suorumque opibus studens, suos enim ditabat. Fuitque
pauperum nutritor, pius, in elemosinis largus, ecclesiarum Dei atque sacerdotum consulens.
Huic autem successit filius eius Symon, qui paucis transactis annis mortuus est. Cui frater
|
|