Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 322


durat communiter usque ad vigesimum primum annum,
abstinere iuvenes a carnali copula: quod si infra tale tempus
utantur coniugio, provocantur ad lasciviam, et impeditur
eorum augmentum, ut vult Philosophus in eisdem
Poli. Sic ergo utendum est coniugio, si nostra vis concupiscibilis
non esset nimis corrupta: quia tamen timidum
est de corruptione concupiscibili, si doctores puerorum
percipiant iuvenes tantum tempus expectare non
posse, poterit illud tempus anticipari prout eis videbitur
expedire. Qualiter autem se debeant habere iuvenes cum
uxore iam ducta, et quae sunt consideranda in uxore ducenda:
supra, cum egimus de regimine coniugali, diffusius
diximus.
Qualiter iuvenes se habere debeant in ludis,
et in gestibus, et in vestitu.
Cap. XIII.

Ostenso, quomodo iuvenes debent esse abstinentes in
cibo, sobrii in potu, temperati in venereis, contrahendo
coniugium in aetate debita, et modeste se habere cum
uxore iam ducta. Restat ostendere, quomodo circa ludos,
circa gestus, et circa vestitum debeant se habere. Ludus
autem, ut probat Philosophus 8. Poli. est necessarius in
vita quod (quantum ad praesens spectat) duplici via declarari
potest. Primo, ex vitatione illicitae solicitudinis.
Secundo, ex adeptione finis intenti. Prima via sic patet.
Nam mens humana nescit ociosa esse: cum ergo quis vacat
ocio, et non intendit aliquibus delectationibus licitis,
statim incipit vagari cogitando de illicitis: unde Philosophus
8. Polit. ait, quod ludus est quaedam deductio et
vitatio solicitudinis. quare ne solicitemur circa aliqua
illicita, et vitemus delectationes illicitas, expedit aliquando
habere aliquos ludos, et habere aliquas deductiones

Torna all'inizio