Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 132


glorie Cesaris in tantum quod noluit sibi parci ab eo sicut speravit et
voluit parci filio quo; et subdit Augustinus: «vel, ut nos aliquid mitius
dicamus, erubuit», scilicet quod sibi parceretur a Cesare. Sed et de hiis
satis sit.
6. Idem probatur in fidelibus veteris testamenti
Hoc etiam patet in exemplis fidelium utriusque testamenti. Et primo
videamus in veteri testamento, de quo ad presens sufficiat adducere
exemplum in tribus hominibus qui fuerunt excellentissimi quilibet in
tempore quo, scilicet in Moise, David et Iuda Machabeo.
De Moise namque legitur Exo . 32[,31-32] quod dixit ad Dominum:
«Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum maximum feceruntque
sibi deos aureos; aut dimicte eis hanc noxam aut, si non facis, dele me
de libro tuo quem scripsisti»; cum tamen prius fecisset interfici propter
hoc peccatum viginti tria milia hominum, secundum unam translationem,
vel tria milia, secundum aliam translationem; ordinato scilicet amore
preponens Deum multitudini et maiorem multitudinem minori. Ut enim
Deus parceret maiori multitudini remanenti fecit vindictam fieri de minori,
et dixit «Obsecro, Domine» etc. Super quo verba Magistri in Hystoriis
sunt ista: «Quod impetu animi non de ratione dictum quidam tradunt,
vel ex magna confidentia in Deum per impossibile dictum, quasi: "Sicut
impossibile est ut me deleas sic oro non posse fieri quin dimictas". Augustinus
dicit ex consequentibus rationem debere concludi ut scilicet quod
sequitur premittatur sic: "Aut dele me aut dimitte eis". Quod ponitur
pro equipolenti sua, quasi: "Si non deles me dimitte eis". Disiuncta enim
vertitur in coniunctam, destructo quod antecedit et manente quod consequitur».
Et subdit Magister: «Scribi aut deleri de libro vite dicitur
quis dupliciter: vel secundum prescientiam vel secundum presentem iustitiam».

Torna all'inizio