Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 450


nam si quicunque sapiens inveniens aliquid expediens civitati,
deberet ex hoc debitum honorem accipere; conarentur
sapientes ad inveniendum novas leges, et ad ostendendum
novas leges inventas esse proficuas civitati: quare
continue mutarentur leges, quod est valde in civitate
periculosum, quia leges assidue magnam efficaciam habent
ex diuturnitate temporis. quare si assidue innoventur
leges, tolletur virtus et efficacia ipsarum. statutum igitur
Hippodami de eo qui invenit aliquid expediens civitati
(ut ait Philosophus) superficialiter visum, apparet bonum,
est tamen periculosum. In his autem deficit. Utrum
autem defecerit in aliis, et utrum principatus debeat ire
per electionem vel per haereditatem, et utrum leges sint
innovandae dato quod aliquem defectum contineant,
et alia quae circa istam materiam sunt quaerenda, infra
diffusius tractabuntur: ad praesens tamen sufficiat
hoc tetigisse de opinionibus Philosophorum.
Et in hoc terminetur prima pars huius
tertii libri, in quo agitur de
regimine civitatis et
regni.
Primae partis, in qua dictum fuit, propter quod bonum
inventa fuit communitas civitatis et
regni, finis.

Torna all'inizio