ditati, cum essent pauperes prius; quod certe pessimum signum est. Item
habemus exemplum in Fabritio milite romano paupere qui missus pro
legato cum multis aliis a populo romano ad regem Pirrum, oriundum - ut
dicebatur - de stirpe Achillis, pro redimendis captivis et requisitus per
nuntium nocte et secreto a rege propter eius honestam apparentiam quod
si vellet dimictere Romanos et sibi adherere quartam partem regni sui ei
daret, respondit amator sui comunis quod nullo modo hoc faceret. Postmodum
autem dictus Pirrus fuit victus a Romanis et personaliter vulneratus.
Post quod dictus Fabricius fuit factus capitaneus exercitus Romanorum
contra eum; et apropinquantibus exercitibus et dicto Pirro decumbente
propter predicta vulnera, medicus Pirri venit nocte secreto ad Fabricium
promictens venenare regem si pecuniam ei daret. Quem quidem Fabritius
capi et ligari fecit, et sic remisit eum ad regem per nuntium ei significans
quid medicus facere intendebat. Et tunc ait rex: "Ille est Fabritius qui
tunc dimictet suam honestatem et fidem quando sol dimictet cursum
suum". In hoc etiam pretulit bonum comunis propter simile. Valerius
tamen narrat, libro VI c. 5, quod pater medici nomine Timocriares illud
promisit Fabricio et quod senatus respondit et misit legatos ad Pirrum
quod sibi caveret; non tamen prodidit actorem sceleris sed tantum scelus.
Item legitur in hystoriis Romanorum, et Valerius tangit libro V, de Marcho
|
|