Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 201

Liber III


atrociora esse dicamus. Fortunam: quanto antecellit, tanto eius crimina graviora insignioraque sunt. Considerabimus praeterea voluntatem atque inde, si malo animo fecerit, causam augebimus. Consuetudinem, ut si id crimen saepe numero commiserit. Audaciam: quo loco et quantum facinus aggredi ausus sit et quid in posterum ausurus esse videatur, crescente semper audacia, ostendemus. Ab eius ad quem scribemus indignumque esse dicemus eum, qui grandior natu, qui dominus, qui pater, qui magistratus sit, qui denique punire et possit et soleat, sceleratis impunitatem permittere quantumque ex eorum supplicio universis commodum, quanta civitati quies, quantus improbi in posterum terror, quanta illi ipsi iusticiae et severitatis fama accessura sit; quam contraria omnia sint futura ex eorum impunitate, singillatim explicabimus. Si autem posterius illud irae genus, quod ad ulcisciendas iniurias spectare diximus, compescere ac sedare statuerimus, eadem rerum et personarum divisione utemur atque in rebus quidem a quibus partibus crimen augendum esse diximus, ab iisdem iniuriam extenuabimus. Personarum quoque eadem facienda distinctio erit atque ab iisdem locis minuenda iniuria omniaque ad animi mansuetudinem, clementiam

Torna all'inizio