dies saepe fuisset adductus, eiusdem patris meritis, qui eum invaserat, daemon relinquens
abscessit, sic ut ad eum accedere ulterius ausus non fuerit.
16. Alius quidam Iohannes nomine, qui aetate provectus adhuc superest atque in
infirmorum domo deservit, ex provincia Marsorum, de qua ortus fuerat, cum a pessimo
daemone teneretur, hoc ad coenobium gratia recuperandae salutis a propinquis adductus
est, procul dubio credentibus eum meritis beati Benedicti salutem posse recipere, ad
cuius limina multos diversis languoribus occupatos audierant saluti pristinae restitutos.
Et ipse post non longum tempus expulso hoste sanitate recepta magnam exultationem
videntibus intulit.
17. Theodericus etiam monachus atque sacerdos, qui adhuc vivit ac nobiscum in
hoc coenobio religiosam vitam ducens conversatur, nepotem habuit, quem valde diligebat
in saeculo, in quem antiquus hostis ingressus est, non tamen, ut aperte eum vexaret,
sed latenter languorem inferens quasi paraliticum videntibus exhiberet. Hunc itaque praedictus
avunculus eius causa recuperandae sanitatis ad se de beati patris Benedicti confidens
meritis adduci fecit. Sed cum in hoc monasterio aliquandiu infirmus, ita ut venerat,
perduraret et a nullo, quod eum daemon possideret, aestimaretur, quadam die ab eodem
avunculo suo ad venerabilem virum Lambertum nomine, qui in hac proxima silva iuxta
ecclesiam sanctorum martyrum Cosmae et Damiani solitarius habitabat, ut eius benedictione
potiretur, delatus est. Cui vir Dei panem benedictum dedit, eumque ut comederet,
imperavit. Cumque sibi, quod acceperat, in os misisset idque comedens gustasset, daemon,
qui hactenus in eo latuerat, benedictionem tanti muneris ferre non valens strependo,
vociferando, huc illucque dissiliendo, quae causa languoris esset, innotuit. Postquam vero
cum avunculo ad monasterium est reversus et aperte, quod a daemone possideretur,
cognitum fuit, ductus in oratorium est, quo omnipotentem Dominum pro eo rogaturi
cuncti simul fratres conveniunt. Expleta itaque oratione ac psalmodia hora sexta fratres
ad refectorium, dimissis cum eo duobus vel tribus monachis, causa reficiendorum corporum
pergunt. Igitur cum illi, qui remanserant, divinam pro eo misericordiam lacrimabiliter
precarentur, quatinus intercessione beatissimi confessoris sui Benedicti liberare captivum
hominem dignaretur, monachus veneranda canitie eidem, qui vexabatur, ante altare astare
visus est, qui antiquo hosti ab eo recedere potenti virtute imperavit. Mox daemon facto
impetu magno cum vomitu ab obsesso exiit atque ad eum ulterius accedere minime praesumpsit.
Quem videlicet senem beatum Maurum procul dubio fuisse compertum est, cuius
reliquias fratres, qui cum eodem obsesso in ecclesia remanserant, supra pectus eius magna
cum spe ac devotione posuerant. Is autem, qui liberatus a daemone est, monachus
factus in hoc monasterio ceteris cum fratribus in Iesu Christi domini servitio perseverans
consistit.
18. Rusticus quidam in vicinia huius monasterii in castello, quod Sancti Angeli
nominatur, habitabat; qui festivitatem beati Nycolai confessoris Christi per annos singulos
una cum familiola sua, prout poterat, devotissime celebrabat. Ea igitur die, qua eius
sacra a fidelibus colebatur solemnitas, ad basilicam illius nomini consecratam cum uxore
et filio in puerili adhuc aetate manente oblationem Domino oblaturus accessit. Postquam
vero expletis missarum solemniis et communione sacri corporis et sanguinis Domini participati
ad domum propriam sunt reversi, puer a patre agrum revisendi licentiam petiit;
quem pater compescuit, dicens: ?Non est dignum, o fili, in agrum hodie ad aliquod opus
exercendum exire, quia licet indigni divina sacramenta percepimus et festivitas patroni
nostri, beatissimi scilicet Nycolai, ab omnibus magna cum devotione ubique recolitur?.
Sed ille puerili levitati deditus, postquam, quod petierat, a patre impetrare nequivit, paterna
iussa parvipendens, clam de domo avolans, solus ad rura visenda contendit. Ubi vero
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|