Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 116


exempla omnis ponere, que memorie occurrunt, credendum est
ut quilibet in suo genere atque professione per ea que scripta sunt
debeat alium in rebus commendabili bus imitari, contraria penitus
respuendo, quoniam aliorum vita nobis esse debet preambula et
magistra. Igitur si cives aliqui a regibus vel principibus obsideantur,
sint illis Anchonitani exemplum, quorum causa hunc librum composui,
in quo breviter continentur qual iter fuerunt a cancellario et Venetis
obsessi, suaque probitate atque perseverantia postmodum ab
obsidione liberati. Nam enim huic operi aliquod apocrifum interserui,
non intermiscui fabulas neque abusiones poeticas, velud
plure in suis tractatibus faciunt, ut auditores commoveant ad risum,
set omnia conscripsi prout ab illis audivi, qui rebus gestis et negotiis
interfuerunt. Verumtamen dignum duxi aliqua predicere de situ
et circumstantiis Anchonitane civitatis, et a quibus fuerit hedificata.
Cum ego Boncompagnus transirem per Marchiam, civitatem
intravi Anchonam, et ascendens in locum in quo sedes residet
episcopalis, respexi menia, muros et antemuralia et universas
circumstantias, quibus civitas decoratur et multimode pollet. Mare
quidem ipsam a duobus lateribus regirat, et in occidentali plaga
portus est ita naturaliter ordinatus, quod vix posset ab aliquo credi,
nisi precederet visio corporalis. Ad ipsum quidem naute cum summa
fiducia recurrunt, nec timent post introitum incurrere periculum,
quoniam ibi non possunt propter montium obstaculum unde invalescere
tempestuose. Verum postquam Attila, flagellum Dei, destruxit
muros, quibus Traianus imperator portum ipsum fecerat undique
communiri et opere munifico exornari, solus ventus, qui vulgo dicitur
«focarese», naves quandoque dampnificat, nisi fuerint studiosius
anchorate. Porro cum olim Ravenna inter civitates Italie floreret,
versum est ubique in generale proverbium, quod si portum consimilem
habuisset, Rome potuisset in plurimis equiperari. Primi
autem Anchone constructores dicuntur fuisse imperatores urbis
Rome, qui propter malitiam et immanitatem Sclavonum viros potentissimos
ibi posuere, qui gentem sclavonicam subigerent imperio
romano. Nam et aliqua pars Sclavonie potest in multa serenitate

Torna all'inizio