quod ex dicto non dicti prodeat intellectus', et si duorum
verborum eiusdem temporis in participium fiet alterius commutatio, et
si ablativi absolute ponentur, 'transitu in aliam rem, eo quod
nec obest nec prodest', ac repetitione penitus pretermissis. 'Apertam
autem eam efficient cuiusque ut primum gestum erit expressio,
servatus ordo rerum et temporum' et omnium traditorum de
brevitate servatio. 'Probabilis autem erit, servatis dignitatibus
personarum, causis factorum extantibus et re ad naturam
scribentium accomodata'.
49. FORMA NARRATI0NIS IN QUA PATENT OMNIA DE NARRATIONE
PRECEPTA
Olim E. persecutore Ecclesie manifesto, sub cuius feritate tirannidis
dudum terra languerat, sublato de medio, terra pace refloruit, nobis
tunc exulibus in propria restitutis. Sed tractu temporis, dum fallentis
hostis insidiis humane cognitionis volvitur intellectus et status
unius observantie voluntas hominum non insistit, nonnulli indigene
|
385
390
395
|