SED CONTRA, Isidorus dicit in lib. Differentiarum, quod contemplativa vita
est quae vacans ab omni negotio, in sola Dei dilectione defigitur. Sed dilectio ad
affectivam pertinet. Ergo vita contemplativa non consistit tantum in cognitione.
Praeterea, gustare ad affectum pertinet, sicut videre ad intellectum. Sed
Gregorius dicit, quod contemplativa vita sapore intimo venturam
iam requiem degustat. Ergo contemplativa vita non consistit tantum in
cognitione.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod consistat in operatione rationis. Vita enim contemplativa
est vita humana. Sed humana vita est secundum operationem humanam.
Cum ergo operatio humana sit secundum rationem, a qua dicitur homo, videtur
quod vita contemplativa consistat in operatione rationis principaliter.
2. Praeterea, vita contemplativa praecipue consistit in cognitione divinorum.
Sed invisibilia Dei per ea quae facta sunt cognoscuntur, Roman. 1; cognoscere
autem ex aliquibus alia, rationis est. Ergo vita contemplativa praecipue consistit
in operatione rationis.
3. Praeterea, Richardus de Santo Victore dicit in libro De contemplatione:
«Contemplationis nostrae volatus multiformiter variatur; nunc
de inferioribus ad summa ascendit, nunc de superioribus ad ima descendit; et
nunc de parte ad totum, nunc de toto ad partem discurrit; nunc a maiori, nunc
a minori argumentum trahit». Sed iste discursus videtur ad rationem pertinere.
Ergo vita contemplativa principaliter in actu rationis consistit.
SED CONTRA, Bernardus in libro 2 De consideratione dicit, quod «contemplatio
in hoc distat a consideratione, quia consideratio ad inquisitionem magis
se habet, contemplatio autem est verus certusque animi intuitus». Sed intueri
est intellectus, inquirere autem rationis. Ergo contemplativa vita non consistit
in actu rationis, sed intellectus.
Praeterea, secundum Philosophum in 10 Ethic., secundum vitam contemplativam
communicamus cum Deo. Non autem communicamus cum eo
secundum inquisitionem rationis, sed magis secundum intellectus intuitum.
Ergo contemplativa vita non consistit in actu rationis, sed intellectus tantum.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod omnis actus intellectus ad vitam contemplativam pertineat.
Sicut enim se habet vita activa ad agibilia, ita se habet contemplativa ad
contemplabilia. Sed omnes actus circa agibilia ad vitam activam pertinent. Ergo
omnes actus intellectus circa intelligibilia ad contemplativam vitam pertinent.
2. Praeterea, vita contemplativa, secundum Philosophum in 10 Ethic., in
philosophiae consideratione consistit. Sed philosophia est de omnibus entibus.
Ergo omnis operatio intellectus pertinet ad vitam contemplativam, cum intellectus
non sit non entium.
|
|