2. Praeterea, malum se habet ad bonum sicut non ens ad ens. Sed ens non est
subiectum non entis; quia simul esse non possunt. Ergo nec bonum est subiectum
mali.
3. Praeterea, nullum contrarium est subiectum sui contrarii. Sed bonum et
malum sunt contraria. Ergo bonum non est subiectum mali. Prima patet ex hoc
quod 1 Phys. dicitur, quod subiectum neutrum contrariorum est.
4. Si dicatur, quod regula ista fallit in his contrariis quae sunt bonum et malum,
ut in littera dicitur; contra. In posteriori semper prius includitur. Sed prima
oppositio est affirmationis et negationis. Ergo affirmatio et negatio includitur
in omnibus contrariis. Sed affirmatio et negatio non possunt esse simul vera.
Ergo nec aliqua contraria. Subiectum autem simul est cum eo cuius est subiectum.
Ergo bonum mali subiectum esse non potest.
5. Praeterea, illud quod est per se subiectum alicuius, est etiam per se causa
eius: quia, sicut dicit Avicenna, subiectum est in se completum
praebens alteri occasionem essendi. Sed malum non causatur per se ex principiis
boni. Ergo bonum non est universaliter et per se subiectum mali.
SED CONTRA, omne quod est subiectum, est ens. Sed omne ens, inquantum
huiusmodi, bonum est: quia ens et bonum convertuntur. Ergo oportet quod
subiectum mali sit bonum.
Praeterea, Philosophus dicit in 9 Metaphysicorum, quod non est
praeter res malum. Esset autem praeter res, si in rebus non esset. Ergo malum
est in rebus sicut in subiecto. Sed omnis res, inquantum huiusmodi, bona est:
quia per se malum nulla res est, sed privatio, ut dictum est. Ergo bonum est
subiectum mali.
Solutio
Respondeo dicendum, quod per se malum, ut dictum est ex dictis Avicennae,
est privatio; privatio autem, ut in 4 Metaph. dicitur, est
negatio in substantia, idest in substantia habet subiectum; negatio autem quae
subiectum non determinat, privatio dici non potest, sed simplex negatio; unde
oportet quod malum aliquod ens subiectum habeat. Omne autem ens, inquantum
huiusmodi, bonum est. Unde oportet quod subiectum mali sit bonum.
Sed sciendum, quod non omne bonum, subiectum mali esse potest: est enim
quoddam bonum cui nihil bonitatis deest, quia perfectum est, nec deesse potest,
quia omnes bonitates in eo unum sunt, ut una ab altera separari non possit,
quia simplex est; et in tali bono malum nec esse nec cogitari potest; et hoc est
summum bonum, quod Deus est. Est autem quoddam bonum, quod quamvis non
omnem bonitatem perfecte colligat, sed in aliquo a summo bono deficiat, tamen
non potest sibi deesse aliqua bonitatum quae debita est sibi; ut patet in Angelis
|
|