Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 4


Tempore quo rex ille christianissimus cui nullus, in orbe secundus, regni huius moderabatur
habenas, qui inter omnes principes Princeps sublimis et habundans in omnibus opibus
erat, stirpe clarus, fortuna elegans, uirtute potens, sensu pollens, diuitiis opulentus.
Erat flos regum, corona principum, Quiritum [speculum, nobilium decus, amicorum fiducia,
hostium terror, populi uita et uirtus, miserorum inopum peregrinantium salus, laborantium
fortitudo: legis et iustitie] cultus tempore suo uigebat, in regno sua erat quilibet sorte contentus;
ubique pax, ubique securitas, nec latronum metuebat uiator insidias, nec maris nauta
offendicula pyratarum. Sed licet tot et tantis eum ditauerit et dotauerit bonis, per quem
reges regnant et principes dominantur, feceritque illum pre cunctis terre regibus gloriosum,
in hoc tamen inglori[os]um illum reddidit, quod eum prolis negatione multauit; conclusit
enim uterum consortis illius, ut non pareret uel conciperet filium et ne relinqueret sui superstitem
super terram. Quapropter considerans rex ipse felicitatis sue tempora a domino accepisse,
et quod eum absque liberis sors fecerat infelicem, cogitauit ut sapiens sapienter placare
Dominum, ut fecundam redderet quam sterilem fecerat, cogitauit de thesauris suis edificare
sibi domum in Monte Regali ad honorem gloriose Uirginis matris eius, quam ditauit
compsit et auxit. Ditauit possessionibus, compsit auri ornatu, auxit et musiuo opere lapidumque
pretiosorum colore diuerso et talem ad finem usque perduxit, qualem nullus regum

Torna all'inizio