Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 172

Tomus II


statuendum: potestatem liberam, et autoritatem
plenariam concedentes eidem, ut officium
ipsum cum omnibus juribus et pertinentiis
suis, in regno ipso Siciliae licite
valeat exercere.
Cap. V.
Privilegium concessum Andreae de Aquino.
Pulchrum in subditis humanitatis opus exequimur,
si lapsis interdum per lubricae
culpae convitium, misericordiae celeris
remedio subvenimus: cum summum
vindictae genus credamus ignoscere, nolumus
semper culpas deleri per gladium, in quibus
rigorem possumus temperamento clementiae mitigare.
Eapropter praesenti privilegio notum facimus,
universis tam praesentibus quam futuris:
quod licet A. de Aquino fidelis noster, olim ad
falsas suggestiones aemulorum nostrorum, visus
fuerit a nostris beneplacitis deviasse: quia tamen
saniori ductus consilio, spontaneus rediit
ad fidei nostrae cultum, et nostrae misericordiae
gratiam suppliciter imploravit: nos qui [humanitatem
nobis divina suadente clementia]
misereri libentius volumus quam ulcisci, omnes
offensas et culpas, quas idem A. contra Majestatem
nostram visus est hactenus incurrisse,
clementer ei duximus remittendas, recipientes
eum in gratiae nostrae sinum. Ex abundanti
quoque gratia, quae consuevit servitia remunerare
fidelium, totam terram eidem A. fideli

Torna all'inizio