Salimbene de Adam: Cronica

Pag 853


intelliget disciplinam. Dominus Ghirardus Varolus, quidam iudex
de Regio, fuit primus qui stultitiam piscatorum in consilio divulgavit,
et ad dictum eius statutum huiusmodi factum fuit. Fecit
enim quod dicit Sapiens in Prover. XXVI: Responde stulto iuxta
stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Quod illi de Saxolo mulieres Mutine[n]sium de civitate ceperunt consilio
domini Burigardi, et ipse eodem mense a Mutinensibus capt[us] fuit cum
q[ui]busda[m] aliis de pa[r]te sua.
Item millesimo supraposito, scilicet CCLXXXV, ceperunt illi
de Saxolo CCC mulieres illorum de civitate Mutine, que egresse
erant ad vineas ad colligendas uvas, et duxerunt eas Saxolum et
posuerunt in carcere. Quod factum fuit in die Martis, quarta
die in principio mensis Septembris. Sed cito dimisse sunt, quia
Mutinenses de civitate ceperunt similiter illas illorum de Saxolo.
Item millesimo supraposito, XXIa die mensis Septembris, in
festo sancti Mathei apostoli capti sunt XXIIII illorum de Saxolo
a Mutinensibus interioribus qui erant in Herberia. Et ceperunt
eos in villa Cortexelle, que distat a castro Herberie per miliare
et dimidium miliaris. Inter quos fuerunt precipui dominus Burigardus,
qui erat magister militie illorum de Saxolo et probus
in armis et doctus ad bellum. Hic fuit de Vapinco, que in provincia
Provincie parva civitas est. Hic est qui consilium dederat
quod mulieres caperentur et ponerentur in carcere. Et ipse eodem
mense captus est et adductus ad carcerem in Mutina civitate.
Alius precipuus fuit comes Lesnardus de Crema. Omnes alii Gallici
fuerunt preter unum Mutinensem. Et nota, ut dixerunt postea
Mutinenses interiores, quod, si dominus Burigardus in principio,
quando venit in adiutorium illorum de Saxolo, venisset ad civitatem,
disposuerant fugam arripere et civitatem relinquere, tantus
timor irruerat super illos.

Torna all'inizio