fossatumque ab una parte usque ad alteram ex lignis et terra
impleverat ac viam planam fecerat atque latissimam, per
quam castellus imperatoris et machina Marchesii debebat
procedere. Castellus quoque post gattum eundo sic eum persecutus
fuerat, quod ipse gattus nec antea poterat ambulare
neque redire, ipso castello ei obstante, valebat. Quod imperator
considerans, tum quia machinas Cremensium ibi intus contra
gattum factas comburere voluit, tum etiam quia predictum
castellum in antea ducere non poterat, nisi gattum combureret,
in ipso gatto ignem supponi precepit; qui totus exarsit,
machinis Cremensium ab ipsis defensis illesis conservatis.
Quo gatto sic combusto precepit imperator castellum eo loco
duci, quo gattus fuerat. Quo illuc ducto predictus Marchesius
fecit suam machinam duci ad latus ipsius castelli.
Deinde imperator publicum prelium super Cremenses
faciendum certa die indixit. Cumque ea die imperator principes
suos, sicut voluit, ad bellum ordinasset, fecit ducem
Conradum fratrem suum, qui et comes pallatinus erat de
Reno, cum suis militibus supra castellum prefatum ascendere;
aliosque principes Teutonicos et Longobardos supra
Marchexii machinam ascendere fecit. Iussitque eis, ut, quacunque
|
1
5
10
15
20
|