Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 123


Dicunt ergo theosophi Domino laudem, quia est sanctificatio sanctificans.
[51]
Quod laudant Christum redemptionem
Sed quia sanctificando Deus redimit, laudant Dominum Ihesum
redemptionem , quia redemit nos. Verum quid super redemptione, que
Deus est, poterit laudabilius ferri, quam id quod theosophus ille precipuus
laudibus intonat davi[d]icis: «Quia apud Dominum, inquit,
misericordia est et copiosa apud eum redemptio»? Si redemptio nostra
Christus est, quod utique est, Christus autem est Verbum Patris, quod
erat et quod est apud Deum Patrem, restat ut redemptio nostra sit
apud Deum.
Sed quid est esse redemptionem apud Deum Patrem, nisi esse idem
in una substantia cum Patre? Sed hec non solum est redemptio, sed
copiosa et etiam superhabundans redemptio ad redimendum captivos
humanitatis, ut ubi <habundavit> delictum, superhabundaret et gratia
copiose et superhaubundantis remissionis in sanguine Christi, quo pretio
redempta est natura, computruit ingum, abolita est culpa vetus. Laudant
ergo divinitatem redemptionem, et ex causativis pressius laudant, quia
divinitas, id est Christus, redemit nos.
Quod autem queris si Christus esset redemptio antequam redimeret,
non videtur quod esset, quia nec fuit Dominus nisi ex quo servum
cepit habere.

Torna all'inizio