discreti, quod in negotiis capituli processum non est, quia penitus
nolebant ipsum absolvere. Tunc ingressus locum capituli protulit
verba sua secundum quod scivit et voluit dicere. Tunc hi
quibus electio incumbebat, videntes angustiam anime eius, quamvis
male libenter, dixerunt ei: «Pater, vos, qui visitastis Ordinem
et cognoscitis mores et conditiones fratrum, assignetis nobis
unum ydoneum fratrem, quem constituamus super hoc opus, et
vobis succedat». Et statim assignavit fratrem Bonaventuram de
Bagnoreto et dixit quod in Ordine meliorem eo non cognoscebat.
Et statim omnes consenserunt in eum, et fuit electus. Et rogaverunt
fratrem Iohannem quod compleret capitulum. Et factum
est ita. Et prefuit frater Bonaventura XVII annis et multa bona
fecit.
De avibus silvestribus que sub disco fratris Iohannis apud Grecium nidificaverunt
et pullos fecerunt.
Porro, post absolutionem suam, frater Iohannes ivit et habitavit
in heremitorio Grecii, ubi beatus Franciscus in Nativitate
Domini fecit representationem presepii, de qua in legenda sua
plenius continetur. Cumque ibi habitaret, veniebant due aves
de silva silvestres, ad modum anseris grandes, et sub disco suo,
ubi studebat continue, fecerunt nidum, ova et pullos, et permittebant
se tangi ab eo nec moleste ferebant. Accidit autem ut
quadam die veniret quidam episcopus ad visitandum eum, et
ob gratiam eius voluit habere unum de illis pullis.
De fratre Iohanne, cui angelus servivit ad missam.
Item, cum quodam mane, summo diluculo, frater Iohannes
vocasset scolarem suum, quia celebrare volebat, scolaris respondit
quod bene iret, sed, quia somno maximo gravabatur, iterum
obdormivit; post hec excitatus erubuit de somnolentia sua. Et
veniens invenit fratrem Iohannem missam dicentem et scolarem
|
|