Narico flumine, qui de naribus sculpti quasi uituli lapidei
egreditur, Narnia in Colonia < nuncupata est >, quia omnes,
qui de alia regione ueniunt et habitant nobiscum, siue soli
< siue cum eis, qui hospitabantur >, incolae uocantur; ideoque
ac Narnia Colonia.
Sileamus iam, quod nunc cepimus, et ad inchoationem
primae ueritatis conuenit reuerti. Visitabatur ipsa urbs Nar-
nia a multis sanctis: a sancto Terentiano, a sancto Feliciano
quamplurimis uicibus, qui multas ibi iniurias perpessus est,
ita ut in carceribus retruderetur. Necnon et a sancto Valen-
tino incessanter; et tamen, ut dictum est, nullius recipiebat
uerbum salutis.
|
|