: Assise regum regni Sicilie

Pag 22


Dignum et necessarium est o proceres si quod de nobis et universi
regni nostri statu meritis non presumimus; a largitate divina gratia consecuta recepimus; divinis beneficiis quibus valemus obsequis respondeamus,
ne tante gratie penitus ingrati simus. Si ergo sua misericordia nobis
deus pius prostratis hostibus pacem reddidit, integritatem regni, tranquillitate gratissima, tam in carnalibus quam in spiritualibus, reformavit,
reformare cogimur iustitie simul et pietatis itinera, ubi videmus eam et
mirabiliter esse distortam. Hoc enim ipsum quod ait, inspiramentum,
de munere ipsius largitoris, accepimus, dicente ipso: per me reges regnant
et conditores legum decernunt iustitiam. Nichil enim gratius deo
esse putamus, quam si id simpliciter offerimus, quod eum esse cognovimus, misericordiam scilicet atque iustitiam. In qua oblatione regni officium
quoddam sibi sacerdotii vendicat privilegium. Unde quidam sapiens
legisque peritus iuris interpres, iuris sacerdotes appellat. Iure itaque qui
iuris et legum auctoritatem per ipsius gratiam optinemus, eas in meliorem
statum partim erigere, partim reformare, debemus et qui misericordiam
consecuti sumus in omnibus eas tractare misericordius, interpretari
benignius, presertim ubi severitas earum quandam inhumanitatem
inducit. Neque hoc ex supercilio quasi iustiores aut moderatores nostris
predecessoribus in condendis legibus interpretandisve nostris vigiliis arrogamus,
set quia in multis delinquimus et ad delinquendum et ad delinquendum

Torna all'inizio