Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 476


Hoc autem quod in contrarium obiicitur, quod diligere Deum est difficilius,
intelligendum est non de dilectione naturali, qua omnia ipsum amant, sed de
dilectione gratuita. Et haec etiam dicitur difficilior, non quasi laboriosior, cum
sit dulcior, sed quia magis vires naturae excedit, quia est in altius obiectum.
ARTICULUS 5
Utrum meritum consistat principaliter in caritate
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod meritum non consistat in caritate principaliter. Gratia enim
dicitur esse principium merendi. Sed caritas non est idem quod gratia. Ergo
non consistit meritum principaliter penes caritatem.
2. Praeterea, actus est meritorius per ordinem ad finem, sicut et laudabilis. Sed
cuiuslibet virtutis est facere actum laudabilem. Ergo et facere actum meritorium;
et ita videtur quod meritum non consistat penes caritatem.
3. Praeterea, nullus meretur nisi iustificatus. Sed fidei est iustificare, ut patet
Rom. 5. Ergo apud ipsam praecipue est virtus meritoria.
4. Praeterea, illud quod facit ad diminutionem meriti, non videtur esse radix
merendi. Sed caritas facit diminutionem meriti, quia facit omnia facilia non
solum inquantum est habitus, sed etiam inquantum est amor, ut ex praedictis
patet. Cum ergo difficultas faciat ad meritum, videtur quod caritas non sit radix
merendi.
5. Praeterea, si caritas esset radix merendi, ubicumque esset aequalis caritas,
esset aequale meritum. Sed aliquando aliquis habens parvam caritatem, facit
aliquem actum in quo magis meretur quam ille qui habet magnam caritatem in
aliquo parvo actu quem facit. Ergo caritas non est radix merendi.
SED CONTRA, illud videtur esse radix merendi sine quo nullum meritum valet. Sed
caritas est huiusmodi, ut patet 1 Corinth. 13. Ergo caritas est radix merendi.
Praeterea, illud videtur esse radix merendi quod opponitur omni demerito. Sed
caritas est huiusmodi. Ergo ipsa est radix merendi.
Praeterea, ex hoc meremur quod Deo coniungimur. Sed hoc facit caritas. Ergo
ipsa est radix merendi.

Torna all'inizio