Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 79


regis, et regni, summo opere rex studere debet, ut in
suo Regno, servetur Iustita, non solum iis, qui in regno
nati sunt, sed etiam peregrinis, et advenis. Cuicumque
enim negetur Iustitia, manifeste regi et Regno infertur
iniuria.
Quod maxime decet reges, et principes esse iustos,
et in suo Regno iustitiam observare.
Cap. XII.

Satis per praecedens capitulum persuadetur principibus
atque regibus, ut sint iusti, et ut observent Iustitiam:
cum sine ea civitates, et regna durare non possint,
Tamen quia est animus hominis generosus, et semper
avidus novas rationes audire: adducemus novos modos,
quibus ostendi poterit, quod maxime decet reges, et principes
esse iustos. Possumus autem hanc veritatem quadruplici
via venari, secundum quatuor quae tanguntur
de Iustitia in 5. Ethicorum. Prima via sumitur ex parte
personae regiae. Secunda ex parte ipsius Iustitiae. Tertia
ex perfectione bonitatis, quae ex Iustitia innotescit. Et
quarta, ex ipsa malitia, quae ex iniustitia consurgit. Prima
via sic patet. nam si lex est regula agendorum, ut haberi
potest ex 5. Ethicor. ipse iudex, et multo magis ipse rex,
cuius est leges ferre, debet esse quaedam regula in agendis.
Est enim rex sive princeps quaedam lex, et lex est
quidam rex sive princeps. Nam lex est quidam inanimatus
princeps: princeps vero est quaedam animata lex.
Quantum ergo animatum inanimatum superat, tantum
rex sive princeps debet superare legem. Debet etiam
rex esse tantae Iustitiae, et tantae aequitatis, ut possit ipsas
leges dirigere: cum aliquo casu leges observari non debeant,
ut infra patebit. Dubitare ergo, utrum rex debeat
esse aequalis et iustus, est dubitare, utrum ipsa regula

Torna all'inizio