Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 285

Tomus I


te volumus, quod praesentiam tuam,
quam fructuosam nobis clara semper demonstratione
probavimus, libenter lateri nostro
proximam videremus, ut nos tuis, quae
grata sunt nobis ubilibet, praesentibus uteremur
obsequiis et tu nostris quos familiares tibi,
quantumvis absenti promittimus, placidis aspectibus
laetareris, velut qui soilicitudinibus variis
et laboribus bellicis fatigatus, nostram videre
praesentiam reputares ad otium et laetam
inspicere faciem ascriberes ad quietem. Sed negotiorum
natura, quae laudabilem habuit te in
partibus illis authorem nostris tantisper
et tuis desideriis repugnante: voluntati
quodammodo nostrae, tuaeque saluti ad
praesens non satisfacimus, donec in meliorem
statum reformata provincia gloriosior inde
sequatur exitus, unde nocivus suscipitur
continua successione processus, te de partibus
ipsis ad praesens non duximus revocandum.
Nollemus enim, ut te laboribus et sudoribus
tuis, prompta dudum devotione dispersis,
aliena meteretur falce victoria, et assumeret
alius te in campo Martio strenue currente
triumphum. Sed cum plena sic nobis et
proxima praebeatur de regionis ipsius reformatione
fiducia, te cum plenitudine gratiae,
de rebellibus nostris sumpta victoria, ad

Torna all'inizio