: Summa salutationum

Pag 274


[V] 14. Viso qualiter iste sublimes persone, dominus papa et dominus imperator,
scribant in salutationibus suis, videndum est qualiter eis scribatur. 15.
Notandum ergo <est>, quod ista adiectiva specialiter conveniunt domino
pape: scilicet sanctissimo, piissimo et beatissimo; ista vero specialiter conveniunt
domino imperatori: serenissimo, excellentissimo, gloriosissimo et invictissimo.
16. Hoc modo: «Beatissimo in Christo patri et domino, domino G. Dei gratia
sacrosancte Romane ecclesie et universali et summo pontifici, Iohannis licet
indignus minister humilis monasterii Casinensis reverentiam tam debitam quam
devotam»; vel «cum prona reverentia et devotione beatorum pedum oscula»; vel
«prolatis genibus pedum oscula beatorum cum grato servitio»; vel «quicquid
devotionis et reverentie potest». 17. Domino imperatori vero: «Invictissimo et
gloriosissimo domino, domino Frederico, Dei gratia Romanorum imperatori
semper augusto Ierusalem et Scicilie regi, Henricus de Morra suus debitus fidelis
servus, ad vestigia pedum oscula»; vel «gloriosissimorum pedum oscula cum
grato servitio»; vel «cum plena fidelitate se ipsum totum».
[VI] 18. Item cardinalium, patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum
fere communes sunt et uniformes salutationes. Fere dicendum est quod in
quibusdam differunt. Dominus enim Hostiensis, qui maior est, dicit: «B. miseratione
divina licet indignus Hostiensis et Velletrensis episcopus dilecto tamquam
fratri episcopo Theatino salutem et sinceram in Domino karitatem»; vel
«salutem et intimi amoris constantiam»; vel «intimi amoris affectum». 19. Similiter
et alii cardinales, qui sunt episcopi, hoc modo: «I. miseratione divina
Portuensis episcopus»; vel «Sabinensis episcopus», et sic de aliis. 20. Alii cardinales,
qui non sunt episcopi, sic scribunt: «T. divina miseratione licet indignus
tituli Sancte Marie in Cosmidin presbyter cardinalis, dilecto tamquam
fratri Balvensi episcopo salutem et sinceram in Domino karitatem».
[VII] 21. E converso eis ita rescribitur: «Reverendo in Christo patri suo
benefactori precipuo domino T., Dei gratia tituli sancte Marie in Cosmidin
venerabili presbytero cardinali, P. licet indignus Balvensis episcopus cum subiectione
pronum et perpetuum in omnibus famulatum»; vel «cum debita
reverentia se ipsum totum ad grata servitia»; vel «cum tota reverentia digna
obsequia cum animo servientium».
[VIII] 22. Patriarchis ita scribitur: «Reverentissimo in Christo patri et Domino,
Domino I. Dei gratia venerabili Ierosolimitano patriarche, P. licet indignus
Theatinus episcopus cum sincera karitate in Domino Iesu Christo salutem
et pure devotionis obsequium»; vel «cum omni reverentia debitum sicut Domino
famulatum»; vel «pure devotionis obsequia cum salute»; vel «gratum in
Domino famulatum».
[IX] 23. Archiepiscopis ita scribitur: «Reverendo in Christo patri et domino

Torna all'inizio