corporis ipsius sancti Iohannis reliquie, a tumulo proprio elevate  
super altare sancte Dei genitricis semper virginis Marie ante quod  
tumulatum fuerat, reponi debeant. Deinde directis ab ipso abbate  
nonnullis illius venerandi cenobii fratribus ad iam dictam sancte  
Marie eclesiam, in montis econtra ad arctom vergentis culmine  
sitam, corpus a sepulcro digna cum reverentia substolitur, et  
feretro recunditum hymnis laudum iubilationibus super prenotatum  
altare reponitur. 
Hiis diffinitis licet aut pulvere redimitis. eximie vite digni  
titulis heremite, presulis insignis nec non et decoris bene signis,  
sic iuvaretur delactio corporis eius et que sunt gesta miracula iam manifesta  
eius per merita cuncto populo veneranda huic asignentur  
laudique sue reccitentur. Amen.
  |  
  |