desiderans ductum utpote corpus membrorum superfluis appositionibus
aspergitur, sordetur, viciatur. Currat ergo sententia suis
membris contenta, nec alienae copulationis foeditas laceret, quam
decor in se penitus illustrare sufficiet. In se namque historia
gerit, ut manente integritate sui sufficienter possis eam extendere.
Quare simplicitatem noli deserere. Primis igitur vel extremis consonent
media, nil dicatur ex abrupto, inutilium abiciatur consutio.
Nec minoris indiget considerationis, ut qualitatem notes operis. Nisi
enim qualitatem historiae iudices, proprietatem stili nescies. Scimus
autem tres species esse historiae, res enim aut grandes ut praelia vel
divina, vel mediocres ut florum arborum vel talium phisica, aut
humiles ut iuvenum ludus, amorum lascivia. Providebit ergo
cautela scriptoris quis gradus aut modus sit in singulis, ut modo
rei modum stili coaptet. Quod si rem in primis perspicaciter examinaveris,
verba postmodum affluent, verba inquam non invisa non
absona, set propria se quasi patefacto fonte refundent. Quid enim
provisionem historiae nisi quendam fontem patefactum dixerim, unde
pollens sermonis copia quasi iuges emanent rivuli? Num si modum
rei unde agis nescias, de qua et quomodo inde dicere possis
ignoras.
III
1. Videndum autem est sollerti studio quae est orationis totius
rethorica divisio. Habet enim exordium, narrationem, argumentationem,
conclusionem. Exordium autem idem dicimus quod superius
proemium nominavimus. De cuius coloribus quia supra quaedam
distulimus, dilata dicere promisimus, promissum solvere festinemus.
Colores autem eius dico quibus capitur benevolentia, docilitas,
attentio. Attentum ergo lectorem reddere si volueris, vera, honesta,
utilia pollicearis. Nam si falsa, turpia, non profutura proposueris socordem
|
|